Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

Instructiones comitatuum pro consultivis, non vero pro imperativis declarandae.
§-o 15-o

1 Iam quoad[ERROR: no reftable :]

15.1 quoad] quo ad

B: nisi status quaestionis quoad obiectum hoc rite defigatur, nunquam illud fundate exhaurietur. 2 Iam vero status quaestionis non in eo versatur an comitatus et civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel restringere possint; id enim tritum illud axioma, quod mandatarius non nisi eam habeat potestatem, quam ipsi mandans concedit, extra dubium ponit; verum in eo quaestio versatur an reipublicae intersit ut simul constituta potestas legislativa restrictos tantum ad praescripta puncta mandatariatus acceptare observareque debeat, et an ipsi Ablegati a praescripta sibi sententia, etiamsi seu circumstantias interea mutatas videant, seu etiam contrariis argumentis convincantur, recedere non possint?

3 Qui affirmativam sustinent, sequentibus ferme argumentis eam fulcire solent: 1-o, quod Ablegati seu repraesentantes sint tantum organa committentium, per quae hi voluntatem suam manifestant, adeoque quod Ablegati per se nullam personalem habere possint opinionem.

2392

4 2-o, quod minus tantum videatur obnoxiorum humanae fragilitati aliquot individuorum arbitrio omnem causam publicam concredere.

5 3-o, quod committens impediri non possit quominus delegatum suum, si velit, revocare possit; hoc autem admisso, quod suapte sequatur delegatos non nisi eas, quae ipsis praescriptae sunt, sententias sustinere debere; si enim contrarium agant, possunt sibi committentes continuo per eorum revocationem subvenire.

6 4-o, quod, si aut non praevisus in eorum instructionibus casus occurrat, aut respectu praescriptae sibi alicuius sententiae medio tempore circumstantias mutari contingat, possint novam a principali suo commissionem expetere.

7 Ad haec ferme momenta recidunt omnia ea quae iam apud alias gentes multis paginis hanc in rem disputata sunt, et tamen sententia haec nec cum principiis constitutionis Hungaricae nec cum natura legislationis cohaerere videtur.

8 Relate ad 1-mum, in Hungaria unam legislativae potestatis partem Princeps, aliam omnes quattuor Regni Status in comitiis congregati habent. 9 Dudum iam in constitutionale principium abivit illud quod Statum nobilium relate ad comitia non efficiant omnia nobilium individua, sed illa tantum, quae singuli comitatus nobiles pro repraesentantibus suis delegerunt. 10 Itaque penes hos etiam solos, si in comitiis congregentur, exercitium potestatis legislativae, in quantum haec Statui huic competit, residet. 11 Sicut in regno electivo status quidem conferunt regiam potestatem, ipsi tamen illam non possunt exercere, ita in comitatibus nobilitas confert quidem Ablegatis suis ius partem potestatis legislativae in comitiis exercendi, ipsa tamen illam non potest exercere; licet enim etiam in comitatibus omnes quattuor Regni Status partialiter concurrant, certum tamen est quod comitatibus nulla pars legislativae potestatis competat, quia secus etiam in comitatibus nihil sine auspiciis Principem decerni posset, et tunc Hungaria non esset monarchia cuius caput est Princeps, membra vero quattuor Regni Status praescripta legibus forma in comitiis congregati, sed efficeret corpus e pluribus eadem gubernii forma gaudentibus provinciis conflatum, quale exempli causa in Hollandia septem foederatae provinciae constituunt.

12 Quod exercitium illius, quae Statum nobilium respicit, legislativae potestatis partis ipsis comitatuum repraesentantibus in comitiis competat, inde etiam patet quod reliqui etiam duo Status, praelatorum nempe et magnatum, ad elargiendas Ablegatis instructiones perinde concurrant et tamen, postquam hi in comitiis in unum congregantur, ibidem 2394 personali voto gaudeant, adeoque ibidem et sententias, quas in comitatu sustinuerunt, si deinde secus persuadeantur, mutare, et de novis, quae in comitatibus praevisa non fuerunt, obiectis vota depromere possint; ab horum exemplo videtur lex reliquos etiam duos Status, nobilium et civitatum, in eorum Ablegatis ita personificare voluisse ut, sicut primorum duorum Statuum individua, ita horum etiam repraesentantes personali voto in comitiis gaudeant. 13 Iam vero ut primum exercitium potestatis legislativae ipsis comitatuum et civitatum Ablegatis competit, suapte sequitur quod instructiones, quas a comittentibus suis accipiunt, tantum consultivae esse debeant, non imperativae ; id est quod Ablegati singulum instructionis suae punctum, nisi novis argumentis, aut per mutatas interea circumstantias aliter persuadeantur, sustinere, neque ab illis ex ullo personali suo motivo recedere queant; in negotiis tamen, quae praeter suam instructionem occurrunt, aut si circumstantias temporis aliud exigere videant, vota iuxta prudens suum arbitrium pro bono communi depromere et possint et debeant.

14 Et certe id ipsa legislationis natura exigere videtur; dum Princeps aut etiam privati negotia aliqua per delegatos tractant, negotia eiusmodi plerumque in paucis capitibus consistere solent; in his limitati mandatariatus facile locum habent; si enim seu aliquid impraevisi occurrat, seu circa iam mandata sibi negotia circumstantias mutari contingat, mandatarius novas super his instructiones eo facilius impetrare potest quod plerumque rem habeat cum singulari persona quae se circa proposita sibi obiecta citius determinare solet; aut si etiam cum mandatariis moralis alicuius corporis , quales sunt respublicae, negotium tractetur, non nisi pauca eiusmodi moralia corpora ad idem negotium influere soleant. 15 In Diaeta non pauca aliqua capita, veluti in tractatibus inter potentias suscipi solitis, verum universa legislationis obiecta occurrunt; committentes repraesentantum non sunt tres quattuorve, uti inter potentias evenire solet, sed 53 comitatus, 46 civitates, adeoque 99 non singulares personae , sed mere moralia corpora . 16 Si horum omnium repraesentantes in omni casu non praeviso, in casu praeterea, ubi circa iam mandata sibi negotia circumstantiae mutantur, novas a comittentibus suis accipere deberent commissiones, ex identitate rationis deberent hanc tunc etiam exposcere quando contra commissas sibi sententias talia adduci audiunt argumenta, quae ipsos quidem movent, sed in comitatibus, dum talis sententia stabiliretur, in medium prolata non fuerunt; nullus enim vir honoratus contrariam sensui suo sententiam tueri potest nisi ad id altiori potestate cogatur. 17 Si vel haec in reflexionem sumantur, facile apparebit quam fluctuans, quam interminabilis evaderet comitiorum manipulatio, si limitatis eiusmodi mandatariatibus locus admitteretur.

2396

18 Corpus legislationis Hollandiae tantum e septem foederatis provinciis consistit et tamen, quia harum repraesentantes non nisi cum limitato eiusmodi mandatariatu exmittuntur eaque de causa in singulo proposito superius casu novas a committentibus suis accipere debent inviationes, deliberationes comitiorum illorum adeo lentae sunt ut id pro intrinseco constitutionis Hollandicae vitio merito exponatur, et reipsa respublica tristes morae huius effectus iam saepius experta sit. 19 Quid fieret in Hungaria si 99 moralia , forte in obiectis legislationis necdum ita, ut sunt septem Hollandicae provinciae, versata corpora de singulo novo obiecto, de singula circumstantia, de singulo argumento, si haec nova sint, deliberare deberent; nonne omnis Diaeta et taedio tam diuturnae morae et profundendarum in repraesentantes expensarum gravitate infructuose dissolvi, nonne sensim constitutio ipsa everti deberet?

20 Solet quidem argumento hinc id obverti quod sufficiat si pluralitas instructionum singuli huius Status sit conformis, et tunc minoritas iam non debeat recurrere pro novis instructionibus; raro autem eventurum sit ut instructiones plane in aequalibus ratis pro una et pro alia sententia conveniant. 21 Verum potest evenire et evenit certe frequenter ut obiectum aliquod non nisi exigua aliqua instructionum seu comitatuum, seu civitatum pluralitas determinaverit de quo reliqui comitatus aut civitates nihil statuerunt; in casu hoc reliquorum omnium comitatuum et civitatum repraesentantes privarentur voto positivo circa talia obiecta quia non possent ad comittentes suos pro instructione recurrere, proprium autem votum ipsis depromere non liceret, id quod ipsi naturae liberae constitutionis repugnat; in hac enim omnis qui ius habet ad legislationem concurrendi debet etiam potestate gaudere ad singulum obiectum positivo suo voto influendi. 22 Deinde evenit saepe ut aut Princeps proponat, aut secus circumstantiae temporis talia obiecta in Diaeta evolvant quae nullius seu comitatus seu civitatis instructionem ingressa sunt. 23 In his adminus casibus in sententia limitatorum mandatariatuum ad 99 illa moralia corpora tamen recursus fieri deberet, quod solum omnes illas, quas supradiximus, tristes sequellas produceret.

24 Quid multa? Si Ablegati non essent nisi organa suorum comittentium et portitores declaratarum scripto eorundem opinionum, ad quid tanti sumptus, tanta mora, tantae consultationes; mittantur e parte singuli circuli unus alterve tam comitatuum, quam civitatum nomine; mittant his sua sensa comitatus et civitates. 25 Illi subducant calculum votorum circa proposita obiecta et illas, quae exinde prodiverint, sententias Tabulae Magnatum proponant. 26 Si novum quodpiam obiectum emerserit, illud significent continuo omnibus comitatibus et civitatibus et, postquam responsa confluxerint, eodem quo supra modo procedant, et sic prodibit sine 2398 tot sumptibus et cum lucro temporis illius, quod in consultationibus consumitur, eadem Diaetalis manipulatio quae prodiret, si instructiones Ablegatorum pro imperativis declarentur neque illis admittatur votum personale .

27 Et haec sunt gravia illa momenta quae limitatis mandatariatibus adversantur. 28 Gravissimum tamen contra illos argumentum experientia ipsa suppeditat; hanc enim in deliberationibus publicis tutiorem ipso ratiocinio ducem esse constat; constitutio Anglica iam ante saeculum constabilita est, in hac nullus datur limitatis mandatariatibus locus, immo repraesentantes neque aliquas a committentibus suis instructiones accipiunt, et tamen feliciter subsistit. 29 Nostro aevo, sub oculis nostris enatae sunt duae novae constitutiones eaeque non temperatae, ut in Anglia, monarchiae , sed stricte republicanae ; nuper in America, et recentissime in Galliis disputata fuit, dum utraque haec constitutio formaretur, summis studiis a versatissimis in obiecto legislationis viris haec quaestio. 30 Et tamen utrobique pro illimitatis mandatariatibus decisa est.

31 Certe etiam in Hungaria et ratio publici et formandae tanto magis constitutionis studium et ipsa salus reipublicae exigere videtur ut instructiones comitatuum et civitatum non pro imperativis , sed pro consultivis diserta eaque constitutionali lege declarentur.

32 Argumenta, quae pro contraria sententia superius attulimus, iam per motiva nostrae opinionis omnia soluta sunt, praeter metum illum ne forte repraesentantes in transversum abripiantur; verum et hunc allegata Angliae, Americae, et Galliae exempla evertunt eritque id ipsum novo incitamento ne Ablegati ad Diaetas partium studio, sed ex genuina promovendae causae publicae consideratione legantur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.