Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

Norma votizationis per capita etiam in Tabula Inferiori stabiliri debet.
§-o 16-o

1 In Systemate modernarum temperatarum constitutionum non nisi dupplex dari potest suffragia edendi modus, nimirum aut per capita aut per status . 2 Nulla unquam aut de novo instituta aut restaurata constitutio fuit quin quaestio de utra[ERROR: no reftable :]

16.1 de utra] deutra

ex his modalitatibus adoptanda variis iisque fervidis studiis fuerit agitata; semper status illi, qui pauciorem efficiunt numerum, votizationem per status , alii per capita sustinebant. 3 Qui priorem tuebantur sententiam, eam motivo conservandi inter status 2400 aequilibrii fulciebant. 4 Qui posteriori favebant, eo nitebantur fundamento quod singuli ad comitia evocati votum eiusdem ponderis esse debeat et pro sensu nationis non nisi id accipi possit quod pluralitate votorum omnium in complexo sumptorum ablegatorum concluditur.

5 Ubique tamen demum pro votizatione per capita conclusum est; soli Poloni ius conclusae totius Diaetae sistendi singulo nobili detulerant, sed et hi tristibus, quae ex instituto hoc dimanarunt, sequellis edocti recentissimis comitiis votizationem per capita adoptarunt.

6 Verum hac in re aliam subit considerationem quaestio de constituenda inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae commembra votizatione, aliam item illa: quomodo vota singulae in complexo sumpta tabulae ad invicem considerari debeant; prima tantum ad praesens propositum pertinet, altera ad quaestionem aequilibrii inter ipsa corpora legislativa, de quo continuo agemus, refertur.

7 Itaque quoad[ERROR: no reftable :]

16.6 quoad] quo ad

normam votizationis inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae membra: ut primum una tabula status aequali numero, v.g. duos aut quattuor continet, iam natura sua impossibilis est votizatio per status ; ut enim votizatio per status fiat, deberet singulus e duobus statibus, qui eandem tabulam constituunt, secedere, vota inter se seorsim colligere, sicque cum voto curiato ad communem tabulam redire, quod nec loci nec temporis opportunitas admittere videtur; sed concedamus obstacula haec posse superari, quid si unius status votum pro affirmativa , alterius pro negativa concludat, quod certe frequenter eveniret; tunc ipso facto inactivum redderetur totius tabulae votum, id quod absque convulsione exercitii potestatis legislativae fieri non potest. 8 Iam vero in Hungaria singula tabula duos adeoque aequali numero status continet; natura proinde sua debet votizatio per capita in singula tabula stabiliri.

9 Et vero usus iste in Tabula Magnatum reipsa viget, lex ipsa, articulus quippe ***[ERROR: no reftable :]

16.8 quippe… decreti] articuli et decreti numerus deesse videtur

Vladislai *** decreti formam hanc universim praescribit. 10 Quominus in Inferiori Tabula hactenus usu venerit, diversa impedimenta, quibus removendis nunquam manus admota fuit, effecerunt.

11 Nihil proinde reliquum videretur quam ut id disquiratur quomodo impedimenta haec, quorum aliqua iam supra §-phis 10-o, 11-o et 12-o attingimus, tolli sicque legis illius effectus etiam quoad[ERROR: no reftable :]

16.10 quoad] quo ad

Tabulam Inferiorem procurari possit?

2402

12 Cum tamen non desint qui inordinatum modernum usum porro etiam retinendum arbitrentur, iuvat ipsam etiam quaestionem, an nimirum ordinatam votizationis normam etiam in tabula inferiori introduci expediat, paucis exhaurire.

13 Qui negativam sustinent, eo unice nituntur argumento quod per confusum suffragia edendi modum singulares personae minus exponantur sicque aequilibrium legislationis inter principem et status facilius conservetur. 14 Verum dum de introducenda ordinata votizatione sermo est, non de eo agitur ne, si vota totius tabulae aut notabilis adminus pluralitatis seu erga primam statim propositionem seu post exiguam concertationem coalescant, non possit tabula sensum suum etiam porro per conformem acclamationem manifestare. 15 Id tantum desiderantur ne graviora legislationis obiecta vagis clamoribus committantur, utve, si aut obstante pluralitatis silentio e paucorum tantum iam nimium protractis perorationibus aut ex ipsa acclamatione sensus pluralitatis tuto elici non possit, adsit fixa votizationis norma per quam hic tuto cognosci possit. 16 Id autem ut efficiatur, exigit ipsa mixtae legislationis natura, exigit ratio conservandae constitutionis, exigunt denique graves, quod modernus confusus suffragia edendi modus post se trahit, abusus.

17 In legislatione enim in qua status partem habent, nec princeps nec status ipsi, sed nec eorum repraesentantes aliud pro sensu et voto nationis habere possunt nisi id, in quod maiorem statuum partem consensisse constat; in moderno confuso suffragia edendi modo id nunquam tuto constare potest quia natura paucis illud popularis eloquentiae donum elargita est ut ex arena de proposito sibi argumento diserte perorare possint. 18 Ex his ipsis sunt qui nec pectus ita firmum, nec vocem ita sonoram habent ut in tam vasto cubili, in illo multitudinis strepitu audientiam sibi possint procurare. 19 Itaque eventus deliberationum ab iis unice ferme pendet quibus aut utrumque hoc donum aut pectus adminus ita firmum obtigit ut, si plures eiusmodi (quamquam pluralitatem longe adhuc non efficientes) voces suas uniant, ipsi pluralitati clamoribus suis imponere possint. 20 Ut id in facto ipso appareat, deberet tantum aliquoties periculum fieri ut ea, quae prius iuxta modernum modum iam pro conclusis habebantur, denuo liberis votis subiiciantur, et apparerent certe plerumque contraria ab iis, quae iam pro decisis habebantur, conclusa.

21 Ius itaque habet princeps exigendi ut modus statuatur quo sibi certo constare possit quod ea, quae sibi proponuntur, sint reipsa sensa pluralitatis statuum; ius etiam relinqui debet singulo Ablegato ut, si pluralitatem non consensisse existimet, possit individualem deposcere 2404 votizationem; secus Hungaria non liberam, sed paucorum tantum arbitrio obnoxiam habet formam legislationis.

22 Quod constitutioni ipsique adeo saluti reipublicae noxius sit modernus usus vel inde patet quod propter dissonas eiusmodi acclamationes votum Tabulae Inferioris saepe reddatur inactivum ; nimirum cum non adsit norma sensum pluralitatis tuto cognoscendi, si difformes sint acclamationes, totum saepe ipsius tabulae votum evanescit, quod grave Constitutioni ipsi vulnus infligit. 23 Quid? quod saluberrima saepe consilia per dissonas eiusmodi acclamationes evertantur, quae certe a pluralitate adoptata fuissent si praesto fuisset modus votum singuli membri explorandi, sicque patria multis saluberrimis institutis carere cogatur.

24 Abusus, quos modernus modus secum fert, describere odiosum foret, effectus eorum sunt quod per hos existimatio gentis Hungarae grave apud exteros detrimentum patiatur; dein quod sacrum legislationis ius profanetur; in moderno enim confuso suffragia emittendi modo occasionem habent homines, qui nonnisi auditores esse deberent, clamores suos etiam cum minori Ablegatorum parte coniungendi sicque exercitium potestatis legislativae, quod ipsos non respicit et pro quo nec sufficientem habent capacitatem, usurpandi; sed de hoc in politia comitiorum uberius.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.