§-o 17-o
1 Itaque nihil iam reliqui est quam ut id disquiramus qualiter ea, quae
individuali votizationi in Inferiori Tabula obstant, sufferri possint?
2 Impedimenta haec ad tria capita recidunt, 1-o: quod ad tabulam hanc
repraesentantes etiam privatorum admissi sint, veluti capitulorum
fideidignitatis praerogativa non gaudentium, et absentum magnatum. 3 2-o:
Quod privatis aliquibus individuis veluti praepositis, abbatibus, et
possessionatorum religiosorum superioribus personalia vota concessa fuerint.
4 Iam vero horum vota votis Ablegati unius comitatus, qui plura saepe millia
nobilium repraesentat, aequiparari non posse luce meridiana clarius est; ac his quidem
impedimentis non secus, quam ut iam supra dictum est, per abrogationem abusus huius subveniri
potest; ut enim debitus in exercitio potestatis legislativae ordo inducatur, debet votizatio
per capita etiam in Inferiori Tabula stabiliri; id autem secus perfici non
potest quam si haec (demptis paucis illis, pro quibus, ut supra diximus, legalis ratio
subversatur, individuis) e meris repraesentantibus , ut apud alios populos usu
venit, consistat.
2406
5 Tertium impedimentum est ipsum inter comitatus et comitatus, civitates
et civitates discrimen, nimirum quod aliquorum Ablegati plures, alii pauciores
committentes repraesentent. 6 Istud iam maiorem tantisper subit
considerationem.
7 Verum inaequalitas haec committentium etiam in Anglia et
forte in omni temperata constitutione subsistit; ipsa enim, quae in rebus humanis viget,
varietas non admittit ut id ad geometricam reduci possit proportionem. 8
Iustum tamen videtur ut ea adminus, qua licet, parte ad aliquam proportionem accedatur; haec
autem per classificationem comitatuum obtineri posse videtur ita ut iis comitatibus, qui 1-ae
classi adscribentur, maior tantisper votorum numerus concedatur et sic a proportione de
aliis. 9 Prima e converso civitatum classis eum numerum votorum obtineat quem
ultima classis comitatuum, et sic de reliquis classibus a proportione, vel vero ut comitatus
primae classis quattuor, 2-ae tres, 3-tiae duos legatos mittant, civitates primae classis
duos, 2-ae unum deputatum habeant, 3-tiae classis duae unum alternative ex singula civitate
ablegatum mittere possint.
10 Equidem nec hac quidem ratione genuina illa et geometrica proportio
stabilietur, accedetur tamen ad eum, qui in complicatione obiecti huius possibilis est,
modum, sicque tandem omnium, ut supra ostendimus, populorum, qui partem legislationis habent,
exemplo ordinata votizationis ratio etiam in Inferiori Tabula introducetur.