§-o 18-o
1 Iam quoad[ERROR: no reftable :]
18.1 quoad] quo ad
obiectum D, conservandum nempe inter ipsa legislativa corpora aequlibrium, iam primum
meminisse oportet quod hic non de aequilibrio inter duos eiusdem tabulae status agatur; quod
si enim personalis in utraque tabula votizatio, ut paulo supra diximus, inducatur, obiecto
huic iam prospectum est.
2 In eo tantum quaestio versatur quomodo primum
inter duas ad invicem tabulas, tum inter principem et status in complexo sumptos aequilibrium
ita induci possit ut sua et principi et statibus, quam illis constitutio attribuit,
legislationis pars sarta tectaque permanere possit?
3 Cum tamen iam id etiam in quaestionem vocari soleat an in illa etiam
imperii forma, in qua pars legislativae potestatis principi, pars populo competit, hunc in
plures status dispescere expediat; quaestione vero hac
2408
negative superata, supervacanea evaderit omnis de inducendo inter ipsos status aequilibrio
disceptatio, licet nostram hac quoque de re sententiam paucis exponere.
4 Omnis pura imperii forma, sive illa monarchica sit, ut olim
in Gallia, seu aristocratica , uti Venetiis, seu demum democratica
, ut olim in parvis Graeciae republicis vigebat, arbitrarium imperium natura sua secum fert
quia, si eadem persona vel idem corpus et legislativam et
executivam (nos enim iudicialem tantum pro parte executivae
reputamus) potestatem exerceat, iam omnia unice ad eius arbitrium referuntur,
nulla lex stabilis adeoque nulla etiam aut personae libertas , aut
proprietatis securitas existere potest, cum nullum habeat sibi oppositum corpus
quod eam, ne leges aut iniustas condere aut iustas etiam secus exsequi possit, impediat.
5 Arbitrium hoc pro subditis individuis eo magis oppressivum evadit quo
numerosius est corpus illud quod simul legislativam, simul executivam potestatem exercet; nam
ea est humani animi condicio ut is omnes actiones suas ad proprium interesse referre, haecque
imbecillitas in ipso etiam legislationis actu eidem subrepere soleat. 6
Itaque si solus princeps et legislativam et executivam potestatem exerceat, unius ad summum
personae interesse cum communi totius populi bono in collisionem venire potest; et ideo, si
tales semper principes haberi possent qui omne proprium interesse sacrificent et unice
commune subditi sibi populi bonum pro scopo sibi praefigant, si hi praeterea tales semper
habere possent ministros qui nihil unquam de proprio suo interesse consiliis suis
admiscerent, nulla ne cogitando quidem concipi posset melior gubernii forma quam
simplex et illimitata monarchia.
7 Si optimates soli et legislativam et executivam exerceant potestatem,
perferendis pro communi totius populi bono legibus iam tot individuorum privatum
interesse obsistere solet e quot individuis senatus conflatur, et adhuc spiritus
corporis, id est interesse totius in concreto ordinis optimatum, semper in bilancem venit,
adeoque in pura aristocratia et longe pauciores adhuc quam in illimitata monarchia toti
populo vere proficuae leges perferuntur et minus iuste effectuantur.
8 Pura democratia ne dari quidem potest, impossibile enim est ut totus
populus non tantum leges ferat, sed et eas exsequatur; verum pro pura democratia illud
reputatur ubi nullo ordinum discrimine totus in complexo populus potestatem legislativam
arripuit, licet executionem legum distinctis iisque determinatis magistratibus concrediderit.
9 In hac imperii forma quot[ERROR: no reftable :]
18.9 quot] quod
ferme capita populus numerat, tot privata interesse communi bono
2410
adversantur, pauci enim semper sunt e populo qui non suum, sed commune bonum spectent; inde
tantae in hac gubernii forma turbae, tot internae discordiae quae in aperta plerumque civilia
bella errumpere solent, inde tam facilis ad anarchiam lapsus, ita ut haec inter omnes tres
puras imperii formas pro maxime vitiosa reputetur, iamque civitate donatum sit
politicum illud axioma: democratiam simplicem ne subsistere quidem posse nisi apud parvum
angustis limitibus constrictum populum, apud quem illibata adhuc morum probitas ita vigeat ut
nec ambitio nec avaritia cives corripuerit, potiorque eorum pars prona sit ad privatum suum
interesse utilitati publicae sacrificandum.
10 Praeviderunt haec iam
vetustissimi, qui pro aliquo populo constitutionem efformandam susceperunt, legislatores, et
ideo, qui vel pro tantisper aut extenso aut corrupto populo leges dictarunt, ut intentum
publicae felicitatis scopum obtineant iam
democratiam
aristocratia temperavere, diviserunt nempe cives in duas classes, primam
constituere e paucioribus qui alios prudentia, usu rerum gerendarum, quodque inde suapte
sequi solet, opibus praecellebant, quos
senatores patricios aut optimates
vocavere, hisque et honoris et authoritatis praerogativam attribuerunt.
11 In
aliam classem reliquum populum coniecere; omne autem hoc institutum eo unice direxere ut in
exercitio legislationis optimatum authoritas impetui copiosae multitudinis, numerus autem
populi ambitioni optimatum obsistere possit, sicque per distinctum sibique oppositum duorum
distinctorum statuum interesse aequilibrium illud enascatur quod utrumque statum non nisi ad
eas, quae pure in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat.
12 Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres
legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec
viritim ad comitia confluebant, populo par fuerit, et quod ambitiosi optimates, qui ad
arripiendam summam potestatem aspirabant, si artem popularem auram captandi probe tenuerunt,
populo ipso ad assequendum propositum suum facilime uti potuerint; omnes enim veteres
respublicae aut plebis licentia per anarchiam et internas discordias interierunt, aut
ambitiosi alicuius optimatis potentia per civilia bella in illimitatam monarchiam sunt
commutata. 13 Itaque ut huic aequilibrii defectui subveniatur, primum ea
ratio inita est per recentiores legislatores ut non totus populus, sed tantum certus eius
repraesentantum numerus in partem legislationis vocetur, dein ut ad evitanda, quae naturalis
potentiorum optimatum ad arripiendam supremam potestatem nisus producebat, mala, regia
dignitas uni familiae per constitutionem ipsam deferatur sicque compositus ex omnibus tribus
simplicibus reipublicae formis status ita efficiatur ut, cum ipse repraesentantum populi
numerus notabilem efficere debeat multitudinem, huius impetum authoritas
2412
optimatum temperare, quod si vero optimatum potentia statum hunc opprimere vellet, rex
eorum ambitionem coercere, denique si rex ipse potestatem suam ultra legis constitutionisque
limites extendere vellet, reuniti hi duo status obsistere possint. 14 Mixtum
hoc ex omnibus tribus gubernii formis systema conformi fere modernorum publici statum sensu,
procurando communi totius nationis bono, adeo conveniens videtur ut nuper Coloniae
Americanae, licet nec distinctionem statuum nec regiam dignitatem admiserint, ad assequendum
tamen necessarium per tam extensum, ut illae occupant, terrenum in administratione publica
aequilibrium distincta a repraesentantibus populi duo corpora stabiliverint quorum unum,
nempe Senatus Superior , eadem ferme, quam in temperatis monarchiis optimates
habent, Authoritate gaudeat, aliud, nempe Gubernator , eadem ferme iura exerceat
quae in temperatis monarchiis principi deferri solent, eo solo discrimine quod et Gubernator
et membra Superioris Senatus magistratus suos non nisi definitis per legem annis retinere
possint, his vero praeterlapsis alia iterum individua iis suffici debeant.
15 Soli Galli nuperrime, ut hanc aequilibrii inter status ipsos curam
praevertant, omne discrimen condicionum inter cives, adeoque statuum etiam distinctionem
sustulerunt et paradoxam monarchico-democraticam imperii formam instituerunt.
16 Verum nullo unquam illustriori argumento confirmatum fuit vetus illud
politicum axioma, quod democratia non nisi parvo angustis limitibus constricto et puris adhuc
moribus praedito populo conveniat, quam hoc Gallorum facto; e defectu enim intermedii inter
principem et populum status, qui effervescentes repraesentantum multitudinis impetus cohibere
et moderari possit, in tantam inciderunt anarchiam ut omnis personae et
proprietatis civium securitas penitus eversa sit utve secuta inde in ipsam
nationem damna vix saeculum sarcire possit, neque Apollinis tripode opus sit ad hoc ut tuto
liceat ominari quod Galli constitutionem suam per intermedium aliquem inter principem et
populum statum sponte adhuc sua temperabunt aut, si in praesenti gubernii forma
praestiterint, continuis internis agitationibus adeo labefactabuntur ut regio eorum exteris
demum hostibus praeda cedat.
17 Vel ex his satis apparet quod omnes summi imperii partes uni seu
individuo seu corpori concredere securitatis personae proprietatisque civium non
intersit, sed quod has inter principem et populum partiri expediat; quod id tutissime perfici
possit si populus per repraesentantes suos in partem legislationis vocetur; quod in hoc casu
debeat aliquis inter duo haec legislativa corpora intermedius status stabiliri; denique quod
hoc stabilito de inducendo non tantum inter principem et status, sed inter ipsos
2414
etiam ad invicem status aequilibrio cura suscipi debeat. 18 Superest ut,
qualiter id in Hungaria praestari possit, paucis expediamus.