Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous paragraph

Next paragraph

18.9 quot] quod

ferme capita populus numerat, tot privata interesse communi bono 2410 adversantur, pauci enim semper sunt e populo qui non suum, sed commune bonum spectent; inde tantae in hac gubernii forma turbae, tot internae discordiae quae in aperta plerumque civilia bella errumpere solent, inde tam facilis ad anarchiam lapsus, ita ut haec inter omnes tres puras imperii formas pro maxime vitiosa reputetur, iamque civitate donatum sit politicum illud axioma: democratiam simplicem ne subsistere quidem posse nisi apud parvum angustis limitibus constrictum populum, apud quem illibata adhuc morum probitas ita vigeat ut nec ambitio nec avaritia cives corripuerit, potiorque eorum pars prona sit ad privatum suum interesse utilitati publicae sacrificandum. 10 Praeviderunt haec iam vetustissimi, qui pro aliquo populo constitutionem efformandam susceperunt, legislatores, et ideo, qui vel pro tantisper aut extenso aut corrupto populo leges dictarunt, ut intentum publicae felicitatis scopum obtineant iam democratiam aristocratia temperavere, diviserunt nempe cives in duas classes, primam constituere e paucioribus qui alios prudentia, usu rerum gerendarum, quodque inde suapte sequi solet, opibus praecellebant, quos senatores patricios aut optimates vocavere, hisque et honoris et authoritatis praerogativam attribuerunt. 11 In aliam classem reliquum populum coniecere; omne autem hoc institutum eo unice direxere ut in exercitio legislationis optimatum authoritas impetui copiosae multitudinis, numerus autem populi ambitioni optimatum obsistere possit, sicque per distinctum sibique oppositum duorum distinctorum statuum interesse aequilibrium illud enascatur quod utrumque statum non nisi ad eas, quae pure in commune bonum tendunt, leges perferendas compellat.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.