§ 20.
1 Et adhuc vel levem eam umbram libertatis, quae post tanta facinora
remansit, Ungaris Austria invidit. 2 Itaque, quo vetus illud suum consilium
penitus in effectum deduceret, novam fraudem est commenta. 3 Cogit igitur
exiguum nobilitatis Viennae conventum contra datum regno ius iurandum sacrilegus imperator
nec iam occulte, ast palam, ut in leges, mores, instituta, regimen, verbo in cuncta Austriaca
Ungari ultro concederent, eos cohortatur. [ERROR: no reftable :]
20,3 eos cohortatur] corr. auctor ex est cohortatus
4 Minister eius consilii et instrumentum Kolonicsius primas sive
promissis, sive religionis praetextu captus fuit qui primo statim concessu caesaris mentem
adhortabundus exposuit.
5 Paternam (inquiebat ille) caesaris in Ungaros
clementiam vel inde potissimum elucere quod pro amore, quo in Ungariam fertur, istud quoque
regnum eodem quo Austriam aliasque hereditarias provincias regimine vellet gubernare.
6 Moribus itaque et institutis Austriacis nos nos ultro conformare oportere;
innumera esse in vetere iuris patrii corpore inutilia, antiquata, erronea, igitur eo abiecto
in novas authoritate caesarea per destinatos idoneos Austriacos ferendas leges consensum
praeberi oportere.
7 Ingentem, quem habet regnum, nobilitatis numerum magis
oneri quam usui esse; quare minorem quidem nobilitatem in rusticitatem redigendam, maiorem ex
more Austriaco in barones comitesque elevandam fore.
8 Postremo debere
sublatis comitiis continuum stabiliri
2568
vectigal quod pro
discretione sua caesar minuere possit vel augere.
9
Perierat tum Ungaria tam turpem propria sponte subiens servitutem ni Szeczenii Coloczensis
archiepiscopi virtus obstitisset.
10 Is enim in palatinum Esterhazium, qui
eadem probabat, invectus praeclarum (inquiebat) eum esse regem inter et regnum mediatorem,
opportunum ad consultandum de tantis negotiis illum locum.
11 Et recordaretur
(subiciens) infamiam lege 3:1222, 1:1504. statutam esse contra eos quicunque de eiusmodi,
quae tunc subversabantur, negotiis extra diaetam tractare non dubitarent. [ERROR: no reftable :]
20,11 3… 1504.] in margine | post de del. auctor
rebus | tractare] pro consultare scr. auctor
12 Nimirum iustum esse ut de nobilitate regnicolarum tanto maiorum
sanguine comparata pro sua palatinus libidine dispensaret.
13 C umque cuncti
etiam alii laeti eo duce in eius sententiam concessissent, eadem ferme postea Leopoldo
declaravit.
14 Ita unus vir ille immortali facinore libertatem Ungaricam
velut Atlas humero suo sustentavit, tanta aulae invidia ut non semel veneno mors eius sit
tentata.