Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§ 5.
1 Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut dicitur) Minerva successionem
fecerit declarari, reliqua sibi vix exigua Ungariae parte eaque ob oppressiones, quas supra
docuimus, ita in eum animata ut nihil minus posset sperare quam permissuros post fata sua
Hungaros ut suus vi eius declarationis filius succedat. 2 Quid fecit?
Imitatus vestigia patrum suorum, qui per continuam filiorum electionem iam centum antea annis
domui Austriacae hereditatem in imperio sub vano electionis nomine stabiliverunt, ipse etiam
se vivo Maximilianum filium eligi procuravit, sane cum consueto regnum in cunctis suis
libertatibus conservandi iuramento; qua deinde arte omnes eius successores ad Leopoldi usque
tempora usi sunt; qui tandem ad evertendam penitus libertatem fato datus funestus Ungariae
rex et hereditatem et despoticum imperium iuxta stabilivit.

|