Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§ 7.
1 Sublato hunc in modum Zapolio Transylvanii ipsis acquiescentibus
Austriacis Ioannem Bathorium cum successione sibi in principem praefecere, cui Stephanus
filius successit, mox a Polonis renitente nequiquam Maximiliano electus; huic Christophorus,
isti Sigismundus, qui cum Rudolpho, Maximiliani filio, vivo adhuc patre ab Ungaris Austriaco
dolo pro successore electo ita egit ut nec pacem turbaverit et suum pro absoluto
2540
declarari fecerit principatum icto cum Rudolpho anno 1606. solenni foedere quo haec omnia
continentur eiusque insuper hereditas confirmatur. 2 Verum ne tum quidem
defuit Austriacus dolus; persuasere nescio quomodo Bathorium quoque ut Transylvania decedat,
aureos in Silesia montes ipsi pollicitantes; at enim delusum ut se vidit Bathorius, receptam
ilico armis Transylvaniam fratri tradidit cardinali, ipse in Poloniam sive taedio humanarum
vicissitudinum sive secretiori quadam de causa profectus. 3 Miscuere illico
armis omnia Austriaci ut recipere possent Transylvaniam sublatoque horrendo facinore
cardinali iam iam voti damnabantur cum inclinato rursus in Bathorium populari favore ingenti
cum applausu e Polonia receptus est.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|