Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§ 9.
1 Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam
ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus,
regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu,
insigni ludibrio, comitia dissolvit. 2 Quid faciat sic ludificatum infelix
regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio
videt? 3 Sane mirari nos minime decet si de iusta tandem defensione coepit
cogitare; dux tantum et author defuit cum Rudolphus, vel id indignatus quod Ungari mala sua
quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem
utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes
2544
turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. 4 Tum
vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari
infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem
universum regnum stetit coegereque armis, cum aequitate non potuissent, caesarem Ungari
exactius ut tandem eorum libertates observarentur, sufferretur extranea dominatio, palatinus
demum post annos quattuordecim eligeretur. 5 Hae sunt foederis illius, quod
anno 1606. ictum est, condiciones, ut appareat easdem et belli causas fuisse.
6 Eo foedere libera permansit Bocskaio, quam sub iugum miserant Austriaci,
Transylvaniae possesio, Lutherani, ut suas etiam haberent partes, in regnum per legem recepti
sunt.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|