§ 10.
1 Ita avulsa ab Austriacis Transylvania Mathias, qui Rudolpho successit,
non satis habuit animi ut iam contra libertatem Ungarorum quidpiam attentaret, omnem tantum
cogitationem ad recuperandam Transylvaniam intenderat. 2 Igitur fovere illic
turbatores, ipse etiam turbas excitare, mox mediatoris instar se ingerere, verbo iis artibus
uti quibus facillimum pro omni eventu sibi faceret accessum. 3 Sed enim sors
secus tulit, nam, ut est continua rerum humanarum vicissitudo, non solum Mathiae artes optato
effectu caruere, sed et Betlenius, qui post non nullos Bocskaio in Transylvania successerat,
Ferdinandum secundum Mathiae successorem regno pariter exuit et corona. 4
Bello huic artes potissimum illae, quibus Transylvaniam affectabant Ungari, causam dederunt,
accessit foedus Ungariam inter et Bohemiam 1606-to ictum, quo ad succurendum Bohemis contra
caesarem Betlenius ultro se obligatum existimavit. 5 Verum quaecunque causa
belli eius fuerit, eventus certe tam felix fuit ut totam simul cum corona Ferdinando Ungariam
eripuerit. 6 Mox tamen foedere mediante restituit ea lege ut sibi quoque,
quidquid olim ad Transylvaniam spectaverat, redderetur. 7 Ceterum confirmata
hic quoque Lutheranorum libertas quam et ipsam belli causam inter alias Betlenius
praetenderat. 8 Mortuo Betlenio Rakoczium Transylvani principem elegere.
9 At Ferdinandus Tertius, qui priori successerat Betlenii foedera praetexens
[ERROR: no reftable :]
10,8 praetexens] corr. manus altera ex praetendens
a morte eius Transylvaniam, quae iam olim ad Ungariam spectaverat, ad se redire
debere praetendebat.
10 Igitur quo eam in provinciae formam redigeret, misit
validas adversus Rakoczium copias, quas tamen ille insigni virtute profligavit.
11 Nec ultra Suevicis rebus distento caesari Transylvaniae vacare integrum
fuit.
12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis
ilico in oppressionem tantum
2546
Ungaricae libertatis intendit.
13 Ita regis felicitas funesta semper regni
libertati fuit.
14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus
tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit.
15 At
illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum
Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris
libertates feliciter compulit.
16 Ita percusso foedere nihil postea sive in
Transylvaniam, sive in Ungarorum libertatem ad Leopoldi usque tempora tentatum.