Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

418 Interea Solem magnum etc. Ex Thia atque Hyperione natus est Sol, Luna, atque Aurora. Porro, nisi fallitur Clericus, Thia est a phoenicio Thohou, quod inanitatem significat, convenitque rw Xaw, a quo illam genitam tradiderunt mythologi. Hyperion vero ideo Solis, Lunae, atque Aurorae pater dictus est, quod in summa Chaus parte haec nata esse videantur. Heic autem distinguuntur a Sole et Luna, Apollo ac Diana Latonae Iovisque filii: nam hi exstiterunt posterius, et fortasse quum homines fuissent supremumque obiissent diem, e mundo demigrantes illa astra insedisse crediti sunt.

-- RA1-PA53 --


Cum rutilo, quondam partu dedit aurea Thia.
At Crio Eurybia Astraeum Pallantaque fortem
Protulit, atque omnes, praestans te Persa, per artes.
Aligeros Aurora Astraeo roscida ventos
425 Et Zephyrum argesten, Boreanque, Notumque madentem
Concubitu dea mixta deo; tum sidus et ipsum
Luciferum genuit, Caelique ardentia templa
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.