Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous section

Next section

-- PA137 --


ARGVMENTVM
IN HESIODI OPERA ET DIES
A DANIELE HEINSIO
GRAECE
CONSCRIPTVM
ET POSTEA LATINE REDDITVM IN EDITIONE
GRAEVIANA.

Facto a contentionum divisione initio, Poeta alteram quam esse reprehensione dignam et vituperio ostendit, reiicit; alteram vero ut rebus prae ferat omnibus, fratrem suum Persen monet: quod altera in fori molestiis omne fere tempus ponit ; altera autem quae honesta est et bona, solo labore cum iustitia, quae ad vitam requiruntur, sibi comparat. Postquam enim mentis, ut Poeta loquitur, vaferrimae (1) Prometheus, Iovi ignem, hoc est, vitae abundantiam (sicut huc alludens ait alibi divinus Plato) furtim surripuisset, Iupiter hominibus quos industrios vocat ac solertes,

(i) Quae heic Heinsius de Promethei, Iovis, ac potissimum Pandorae allegorica interpretatione habet, fusius explicat in Introductione in doctrinam, quae libris Hesiodi EP]f,QN Kcci HMEPI2N continetur. Sed lector per se animadvertet, eum ingenio magis, quam veritati indulsisse, fortunamque illam suam non esse admodum fortunatam.

-- PA138 --

hoc est de comparandis facultatibus sollicitis, malum magnum, Pandoram nempe, hoc est Fortunam, quae omnia deorum dona, id est beneficia naturae, sibi vindicare coepit, in medium produxit. Ita tota vitae comparandae ratio, Fortunae est commissa: prudentiae autem hominum ac curae ea sibi comparare coepit esse difficillimum. Olim ergo ante vafrum hoc Promethei factum, omnia, quae ad vivendum erant necessaria, facile comparabantur et ad manus erant, Saturnus enim primum omnium genus quoddam aureum fabricabat hominum, cui sua sponte omnia suppeditabat terra. Hoc genus leni ac iucunda morte, quum hac vita defungeretur, vitam daemonum et nomen post obitum consequebatur. Hoc autem alterum est sequutum, quod argenteum dixerunt : quod ut aureo in omnibus deterius, ita purius fuit quam sequentia. Iupiter ergo, hoc est, Fatum, etiam hoc genus aufert : quod defunctum, vitam eorum ducit, quos Beatos subterrestres vocat. Ita ad tertium, aereum nimirum transit, quod scelestum esse et impetuosum docet, qui quidem homines caede mutua et imprudentia cecidere : caeterum nec nomen, nec ut alii certam vivendi post obitum consequuti sunt rationem, ut qui funditus exstincti ad inferos

-- PA139 --

descenderent. Hoc tertium iam genus, Heroes sequuntur ( ita tum Eteoclem ac Polynicem, reliquosque qui primum et antiquissimum Thebanum bellum, tum Agamemnona et Menelaum, reliquosque qui Troianum bellum constituerunt, vocat ) quos Homerus describit. Quorum alii morte sublati, penitus interierunt ; alii eorum etiam nunc Beatorum insulas colunt. Hinc ferreum eiusque iniustitiam describere pergit : maxime autem tangit iudices, quorum brevi ac venusta fabella corruptelas taxat. Reliqua pars libri, iustitiae ac iniustitiae praemia ob oculos ponit, tum et monita quaedam sapientissima Persae proponit. Maxima ex parte autem ratio scribendi, quae praecepta continet, parum inter se cohaeret, ita, ut soluta quasi et nihil minus quam adstricta sit oratio. Quae subinde quoque antiquitatem spirat, et non semel idem repetit; prorsusque a scribendi ratione, qua recentiores sunt usi, qui nudas orationi sententias inserunt, abhorret. Non raro et digreditur ; ut videlicet taedium fratris, quod ex admonitionibus haurire ac praeceptis poterat, dilueret. Post haec ad Oeconomicam transit, cuius rationem, initio ab agricultura facto, praescribit. Tota autem haec doctrina, in describendo tempore ad arandum idoneo, tum

-- PA140 --

delineando messis et vindemiae, et serendi, secandique ligni tempore versatur. Praeter haec, tum eorum quae recte ac ordine geruntur, successum et exitum tum eorum quae negliguntur, damna ac noxas ostendit. Huc accedunt, tempestatum anni distinctiones, tum quibus quaeque rebus sit idonea, usque ad viginti et octo aut triginta et quatuor fere versus. Atque hactenus quidem prima Oeconomiae pars. Caeterum quum homines, partim temporis progressu, partim acriore lucri desiderio, non unum tantum aliquem lucrandi modum amplecterentur, verum omnia, quaecumque modo lucrum aliquod promitterent, adorirentur, alteram Oeconomiae aggreditur partem : qua occasione de natura ac ratione maris loquitur. Ita enim tempus ad navigandum maxime idoneum, videtur vocare. Post haec rursus in praeceptis desinit. Quum autem de debita diis reverentia inter alia loquatur, divisionem eius subiungit; et quum initium a genere, hoc est, deorum veneratione fecisset; ad singula, hoc est, eius species pergit. Atque ita quidem totum Operum ac Dierum argumentum absolvitur. Quod autem est reliquum, de bonorum, ac malorum, tum vero mediocrium dierum observatione agit: tum qui eligendi, qui reiiciendi sint, breviter praecipit.

-- PA140 --

Previous section

Next section


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.