Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
HESIODI
Vers. 1
Musae, clarisonae etc. Multi omni
tempore dubitarunt, utrum Hesiodi esset hoc exordium: nam et Aristarchus et
Plutarchus et Pausanias aliique scriptores decem priores versus in vetustissimo
codice deesse affirmant. Accedit etiam, Rhapsodos alienis poematibus adsuere
consuevisse prooemia; quod et Pindarus docuit Od. II Nem. Quid igitur?
Dicemusne poetam a duplici contentionum genere sine ullo exordio, contra quam
fit plerumque a graecis etiam in minimis poematibus, carmen esse auspicatum?
Mihi sane id vehementer incredibile videtur. 3 Per quem mortales etc. Potestas
supremi numinis egregie per has hominum fortunae vicissitudines declaratur;
quemadmodum saepe factum in sacris etiam paginis legimus. Mitto illa Horatii:
Valet ima summis mutare.
12 ......................... sanctoque tuens
etc. Vt a iudicibus serventur iura, recte quidem poeta a Iove postulat,
non enim id in poetae potestate: quod ad ipsum attinet, est veritatem dicere,
idque se facturum pollicetur fratrem exhortans ad eamdem amplectendam. Ceterum
scio adversari hanc interpretationem Danieli Heinsio, cui, re melius expensa,
etiam Graevius assentitur; mihi tamen communior placet sententia. 14 Non unum etc. Duo contentionum
genera esse docet poeta, quorum alterum dignum etiam sapientis laude, alterum
vero vituperandum. Primum homines ad honestam aemulationem excitat, torporemque
luem animorum acerbissimam excutit; secundum malam quamdam in nobis invidentiam
creat, aliorumque inimicos nos facit, non ut eodem modo nobis sit bene, sed iis
ut male sit, contra excitans. Duo exempla afferuntur: primum ad bonam
contentionem referendum, alterum ad pravam videtur.
36 Triste genus etc. Reiecta mala
contentione, primum, veluti quoddam totius oeconomiae fundamentum, poeta heic
laborem fratri commendat, quo maxime inopia suWevatur; eumque ab inani rerum
forensium cura avocat. Ex quo loco apparet, Persam fuisse plus iusto litium
amantem, vatique hac de caussa plurimas attulisse molestias, quod semper
aliquid, tamquam ab haereditate patria sibi debitum, malis artibus iudices
ambiendo, exposceret. Quolibet tempore rara fuit concordia fratrum, ut ad aliam
rem Ovidius animadvertit.
47 Praeterea rapiens etc. An credendum
poetae? Quidni; generi hominum videlicet minime mendaci; Hesiodo in primis, qui
alio dicit in loco, se a Musis didicisse multa loqui et vera et falsa. .... invertere hiantum etc. Apud
graecos poetas Bao/Afuff non semper est proprie rex: habemus enim eodem in regno plures aliquando
huiusmodi reges, quos iudices melius aut senatores dicas quam reges, quales ii,
quos apud Phaeaces Homerus extitisse memorat. Acoqotyayoi vero ab Hesiodo appellantur, quod et publice mercedis
loco dona exigebant, et privatim a litigantibus avidius accipiebant. Iustitiae
maxime contraria auri sacra fames, a qua longissime tota forensis nauo abesse
debet, ne mala fama laboret. 50 quanto magis utile etc. Plato lib. v
De Rep. hoc praeceptum avidioribus magistratibus ingessit, ut eos coerceret, et lib. iv
De Leg. idem agens de regibus
Argivorum et Messeniorum, qui rapacitate se et universam Graeciam pessum
dederant, addit: numquid illud ideo accidit, quod ignorarent, Hesiodum
rectissime diccre, dimidium toto saepe praestare? quandoquidem damnosum est rem
totam accipere, dimidium tantum accipere mpderatum est, mo
deratum vero immodico et immoderato, tamquam potius peiori, antecellit etc.
Quare recte Clericus hunc locum explicans: nesciunt, inquit, satius esse iis
exiguo lucro et tenui victu esse contentos, adeoque leviora munera exigere a
civibus, quam dum nimium lucrum concupiscunt lautiusque aequo vivunt, bonis
omnibus cives spoliare: primum quia pauca exigentes et modeste viventes amorem
sibi civium conciliant, quum odio sint secus agentes; deinde quia ex non
exhaustis civibus, nimia et subita rapacitate, lapsu temporis alia dona
accipere possunt, quae a penitus spoliatis non amplius dantur. Haec Clericus,
eademque confirmat exemplo Ciceronis desumpto e Verr. 11I quod vide apud
Graevium. 51 malvaeque salubres etc. In malva et
asphodelo vi tae simplicitas a poeta commendatur. Ita et Horatius, quum exquisitas aliorum
epulas luxumque descripsisset: me, inquit, pascunt olivae, me cichorea levesque
malvae. Homerus autem mortuis ajcpo— §e \ov Keijj.ma. tribuit, quod victu in Elisiis simplicissimo
vivant, idest facillimam quamdam vitae rationem nacti sint, ut ait Heinsius,
multaque addit ingeniose potius quam vere. Vide quae Clericus senserit
Plutarchi usus testimonio in Convivio septem
Sapient., ubi ille, postquam dixit bonam esse ad edendum malvam et
scapum asphodeli, et versum Hesiodi protulit, statim subiicit: existimas vero
tale quid Hesiodo in mentem venisse, ac non potius eum, ut est assiduus
parsimoniae laudator, ad cibos vilissimos nos, quippe dulcissimi qui sint,
voluisse adhortari? 53 Divitias vitae etc Auream nempe
illam Horatii Flacci mediocritatem, et simplicem vivendi modum dii ab hominibus
abstulerunt.
55 in annum etc. Apud Graecos
venustissime divites bi Lg iviavrov exovreg
dicuntur,, et pauperes bi hg kjjJqxv
• Hoc autem in loco monet poeta, fieri posse, ut quis vel ex unius
diei labore, vel piscando vel aliter industriam exercendo, lucri tantum
referat, quantum sit oiioso satis in annum integrum. 58 Pcrdidit has curas etc. Iupiter
hominum generi iratus ob scelus Promediei utilissimum laboris hunc amorem ex
eorum mente abolevit, insevitque luxum ceteraque vitia, de quibus inferius, ubi
de expeditione Pandorae. — fraude Prometheus etc.
Promethei seu fabula seu allegoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen
verum Promethei fuisse Magog; quia i° ut Iapheti filius Magog, ita Iapeti
Prometheus; 20 Caucaso Prometheus affixus fuisse
fingitur, quod vel ipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit;
30 dicitur ignem e caelo detulisse, quia,
metallis circa illum montem effossis, artem metalla igne excoquendi illic aut
invenit aut restituit. Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica significatione nimirum
moug vel magag, quod est liquefieri, contabescere
etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recte animadvertit
Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cupiditatum, id est, vis
animi humani inconsulta et praeceps, quae non obsequitur aliquando parti
superiori meliorique mentis et rationis sub Promethei nomine designatae.
69 scilicet omnes etc. Magnuni quidem
suppliciurn, ut quis putet se tum gaudere maxime, quum prudens et sciens, queinadmodum Ioquitur
M. Tullius, in exitium ruit voluntarium. 70 sua damna sequentes etc. Pandoram
videlicet, quae quid sit, imo potius quid cuique esse videatur, lege inter se dissi-»
dentes digladiantesque tum veteres tum recentiores interpretes. Sua sit Heinsio
fortuna, sua singulis- monstra: mihi non aliud Pandora nisi amor immoderatus
mulierum seu ipsa muliebris luxuries, qua homines in perniciem ruunt, ut videre
est in Hesiodi Theogon. v. 590 etc. 71 Sic fatus risit etc. Indignantis
etiam est ridere, si sciat facile se ulcisci posse. Ita Homerus, Virgilius,
aliique poetae saepissime. Sequitur vero elegans Pandorae descriptio, ubi
Vulcano cura datur effingendi e limo corpus formosissimae virginis, vocemque
animumque infundendi; Palladi eamdem artibus femineis excolendi; Veneri plenam
venustatis reddendi, eamdemque tum in corporis cultu im
modico, tum in animi motibus ardentiorem efficiendi; Mercurio demum, ut est
effrons ac deorum vaferrimus, cura datur astu impudentiaque Pandoram imbuendi.
Ad quae omnia quum etiam Gratiae eademque Suada suas contulerunt illecebras,
dolendum potius quam mirandum, ab hujusmodi monstro deceptum fuisse Epimetheum,
a quo vel prudentissimi homines decipi potuerunt, quotidieque capiuntur. Vide
sis etiam M. Garbitii explicationem allegoricam huius fabulae in adnot. ad
verbum Hjpa/crrov pag. 102 editionis Hesiodi Patavinae: quae tota fere in eo
est, ut ostendat hominis fuisse primum puriorem naturam; deinde lascivia mentis
abusam ingenio et cognitionis vi degenerasse quodammodo ab illa veteri
simplicitate -> seseque effudisse ad
rerum etiam noxiarum inventionem etc.
103 Namque olim etc. Nimirum priusquam
sese homines effroenato mulierum amori dederent, meretriciamque vitam decepti
amplecterentur. Nil aliud certe superiora significare videntur: nam suspicari,
Hesiodum viros heic mulieribus antiquiores voluisse fingere, plane desipere
est. Quis autem dubitet, hinc mala vel maxima in hominum vitam derivari
potuisse?
109 spes una relicta etc. Ideo
flrtasse, ut vel esset aliquo in malis levamento, vel eadem freti homines
facilius darent se vitiis: magna enim et malorum medela et vitiorum illecebra
spes est. Illud Lini, apud Iamblichum de Vita Pythagorae, notum: EWfffScW %fi TtLlT, £7T£<
OUK t<jf Ouhh
Ocbk7t]ov ttC.
Omnia fas sperare ; haud insperabile quidquam
est. 113 mala cetera sese etc. Hinc illa
Horatii: post ignem
aetheria domo subductum macies et nova febrium
terris incubuit cohors etc 123 Vt simul exorti etc. Non supremum
quidem numen illud, quod et primum et aeternum et potentissimum extitisse ante
omnem rerum naturam veteres multi et philosophi et poetae fatebantur; sed
illa incredibilis deorum turba, qua caelum, graeci potissimum, impleverunt. 124 Aurea. prima etc. Haec illa aetatum
variarum enumeratio, de quibus interpretes antiqui recentesque tot tantaque
commenti sunt. Otio abuterer, si quid adderem. Hesiodus incipit ab aurea
aetate: qui homines in hac vixerunt, post mortem dii facti sunt aut quidam
benefici genii, illisque cura demandata homines custodiendi, iudiciisque
praesidendi, quod regium est. Quid vero de illa aetatum divisione, quae fertur
et a Sybilla facta, dicendum? Quaecumque ea sit, nihil profecto habet commune
cum hac hesiodia. Vide Fabricium in Graec.
Bibl. lib. I cap. 30.
150 Altera caelicolis etc. Sequitur
aetas argentea, de qua multa obscure interpretes Hesiodi. Illud certe
peculiare: tardus apud matrem etc. Quid
hoc monstri? An diutius apud matrem velut in quadam morum custodia pueri
detinebantur, ut serius ad vitia prolaberentur, quemadmodum contendit Heinsius?
an potius quod ob ingenii stupiditatem, quamvis aetate iam grandes, nihilominus
pueri tunc homines videri possent? Haec mihi verisimilior videtur explicatio,
quum praesertim et in proverbium abierit Puer
centum annorum de homine dici solitum, qui tardius consilii
maturitatem est assequutus. Ceterum huius etiam aetatis homines post mortem
etsi secundum, tamen sunt aliquem honorem nacti. Ex his maleficos quosdam
genios suspicor factos, quibus, ne nocerent, litabatur.
168 Tertia magnanimi etc. Argenteae
aetas aenea successit, cuius homines penitus deleti sunt, nullumque post mortem
nomen aut dignitatem obtinuerunt. 176 Arma illis ex aere etc. Nota usum
aeris antiquiorem quam ferri. u
186 ....... quartum Saturnius etc.
Quarta sequitur heroum aetas, qui Thebanum Troianumque bellum gesserunt. His
ab Hesiodo sedes laetissima in beatorum insulis tribuitur. Vide Homerum in
iv Odyss. libro, ubi Menelaus
Telemacho Protei vaticinium narrat, et Lucianum lib. II Hist. Ver.
193 ....... capras armentaque propter
etc. In his antiquissimorum hominum divitias fuisse, nemini non
notum.
205 Ipse utinam etc. Ergo Hesiodus post
Troianum bellum seu quinta aetate vixit. Haec ferrea dicitur aetas ab Hesiodo,
quae non aliam ob caussam deterior omnibus ab eodem statuitur, nisi quod vetera
omnia laudare homines, ac nova vituperare solent, irascique iis quibuscum
versantur iam senes. 210 tamen his quoque finem etc. Hincne
illa Virgilii in Salonini genethliaco? Vltima
cumaei venit iam carminis aetas, et quae sequuntur. Certe et carmen
cumaeum esse Hesiodi potest, cuius pater e Cuma, et ex hac aetatum continua
mutatione heic a poeta descripta versibus Virgilii multa lux affulget, qui, hac
adhibita veluti clave, recte omnes explicantur. Saecula enim mala, perpetua
temporum vicissitudine, per nostrum poetam paullatim ad bona atque adeo optima
regrediuntur, quod futurum in Salonini ortu, vel eius
potius, de quo non satis noto disseritur in illa ecloga, Virgilius
auguratur. 229 Tum demum ad caelum etc. Recte
quidem: nam in tanta morum perversitate ac omnium flagitiorum colluvie et
impunitate qui locus esse poterat Pudori ac Nemesi? Videtur autem mihi poeta
quum haec scriberet, atra bile vehementer laborasse. Tum temporis fortasse
aliquam acceperat iniuriam, quam ulcisci volens generatim in saeculi, quo
vivebat, improbitatem invectus est.
239 Quid strepis o frustra etc.
Notissima haec fabella, qua docemur ius fortioris validissimum esse; et qui in
alterius est potestate, si iniuste puniatur, dolendum illi quidem, sed ferendum
tamen: potentiori enim resistere, insanum est. Ceterum ii etiam, qui praesunt,
quales non esse debent, ex eadem fabella discant. 241 quamvis tam dulcia etc. Ideo haec a
poeta addita, ut ostendat nullum esse tantum meritum, quod valeat contra
vim.
254 an Horcus non subito etc. O"^x,og heic diversus et a Plutone et a iureiurando: nomen proprium est numinis, quod Hesiodus fingit
religioni iudiciorum praesse. De eodem etiam in Theog. v. 231 et inferius hoc ipso in
Opere. Dicitur autem sequi prava
iudicia, ut periuros iudices plectat. Sed in oraculo Pythiae, quod est in lib.
vl Herodoti, Orci seu iurisiurandi filius dicitur sine nomine, neque ei adesse
manus, neque pedes; celeriter tamen consequi, donec corripiens universam perdat
sobolem, et domum totam. 258 quae moesta sequens etc.
Quemadmodum Horcus, sic et Iustitia, afHicta quamvis et laesa ab iniustis hominibus, scelestos
insequitur, nec improbis parcit minitari. 262 Tellus illa mihi etc. Elegantissima
felicissimae regionis descriptio, in qua omnibus recte administratur iustitia.
Elucet heic nativa quaedam venustas cum mira naturae simplicitate coniuncta
graecorum poetarum omnino propria. Quid illa quercu glandifera et api
fera, si ita loqui fas est, evidentius? quid iis verbis: non caerula ponti etc. aptius ad
significandam navigationem iis gentibus potissimum esse necessariam, quae soli
foecunditate carent, quum periculi plena sit? 282 Vnius ob culpam etc. Rectene heic a
Clerico impietatis arcessitur Hesiodus, an iniuria, videant theologi. Mihi
plane videtur, dicam pace tanti viri, omnino absolvendus, quum etiam non in
uno
sacrae Scripturae loco quid simile habeatur. An haec meticulosior Clerici
Theologia quiddam aliud respicit? enexa)
• Certe illud apud Ecclesiasten idem est: saepe universa civitas
mali viri poenam luit. 294.... neque enim longe etc. Vt reges
ipsos, quorum sumfnum est in homines imperium, ab iniustitia deterreat, eis
recte poeta deorum praesentium timorem insinuat. Itaque ni velint sponte, quae
sua cuique tribuere, faciant id saltem eorumdem reverentia, qui vident,
quaecumque fiunt, et regum etiam culpas facile ulciscuntur, quippe optime
Horatius dixit: reges in ipsos impcrium est
Iovis.
297 Ter dccUs etc An mysterium aliquod
in hoc numero? nullum opinor. Ita dictum esse credo ad significandam maximam
eo— rum multitudioem.
302 Astraea etc. Postquam terras
reliquit, in caelo Iovi assidet, eumque admonet, ut poenas praemiaque hominibus
tribuat pro cuiusque merito. 313 Omnia dispiciens etc Hunc et
sequentes sex versus, teste Proclo, expungit Plutarchus; et re quidem vera quid
sibi velint, non satis liquet. Respicit fortasse poeta ad iniurias, quae sibi a
fratre per iudices parabantur. 315...... non ego iustus etc. Sane
Clericus non satis recte videtur ob hanc sententiam quasi virum minime bonum
damnare Hesiodum. Heic, ni fallor, non aliud poeta vult significare, nisi
quod
iusti homines in iudiciis, quae tum exercebantur, detrimenta saepe patiebantur:
hi enim iure tantum decertabant; mali autem artibus omnibus, ac dummodo ipsis
bene res cederet, fas atque nefas miscere non dubitabant. Itaque haec poetice
dicta ac per quamdam animi iracundiam accipienda esse duco. Nam ut honestum
utilitati praeferamus, passim admonemur ab eodem vate. 322 Dicta. tuo infandos etc. Fuge
nimirum utilitatem, quam sine vi ac iniuria consequi nequeas; illam tantum
sequere, quae a iustitia venit. Nihil enim homine indignius, quam in aliorum
perniciem opibus et facultate abuti. 324 Imposuit legem etc. Quum homini
datum sit ab auctore naturae quid aequum quid iniquum sit, dignoscere, debet
quisque non quantum possit, sed quantum illi iure liceat, in rebus attendere.
Belluarum est utpote rationis expertium tantum ad vires respicere. Quid heic
Hobbesius, et Machiavellius? Ridebunt profecto, et ad exempla, quae non raro
acciderunt, provocabunt.
343 Vsque sibi ad finem etc.
Supposititius a plerisque interpretibus habetur hic versus, indignusque Hesiodo
a Graevio ducitur. M. Tull. in Orat. pro
Cluent. sic habet: » Sapientissimum esse dicunt » eum, cui
quod opus sit veniat in mentem; proxime accedere il» lum, qui alterius
bene inventis obtemperet ». Livius etiam melius hanc poetae expressit
sententiam ita: » Saepe egoaudivi, milites,eum » primum esse virum,
qui ipse consulat quid in rem sit; secundum » eum qui bene monenti
obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri » parere sciat, esse extremi
ingenii ».
351 Ignavo namque atra etc. Iam
superius dixerat, ignaviam, quamvis in promtu omnibus, fugiendam; virtutem,
quamvis principio difficilem, comparandam, quod felicitatis plena. Iterum heic
ad ignaviam relabitur, ab eaque ut absterreat fratrem, eiusdem pemiciosos
enumerat effectus, laboremque quam maxime potest commendat, ut omnium bonorum,
quae homini in vita desideranda, largitorem amplissimum. 365 Quin operi incumbens etc. Ne id
quidem postremum in la
boris laudibus, quod alii intuentes ad fructus, quos a labore percepimus,
nostro excitantur exemplo ad exercendam industriam, ut et ipsi tandem ditescant
remque augeant
» Labor omnia vincit » Improbus, et duris urgens in rebus egestas. 368 JEr virtus comitatur opes etc. Hoc certe
philosophiae contrarium; nihil enim adiumenti opes ad virtutem afterunt, nisi
forte boc loco virtus animi quamdam generositatem ac nobilitatem significat.
Vide quid Vlysses Alcinoo dicat de muneribus, Odyss. lib. xl. 374 Heu malus est etc. Hi duo versiculi
etiam in Homero leguntur, an huc intrusi, an legitimi? Certe plerique versus
Homerici in Hesiodi scripta nescio quo pacto commigrarunt. Sententia vero est,
prodesse pudorem, si loco ac tempore adhibeatur; obesse, si eo ignavia
praetendatur. Igitur inertium tantum pudor improbatur.
385 Parta male etc. Vetus est, et
experientia saepe comprobatum illud: male parta cito dilabuntur. 387 Hospitii haud veritus etc. Vide quo
in numero criminum Hesiodi tempore habebatur hospitii violatio.
405 Hoste procul misso etc. An etiam
hac de re monendus erat Persa, utpote stultissimus; an frigidum id senectuti
dictum tribuendum est? 407.... namque repente etc. Qui haec
negat, nae ille parum in ea, quae accidere quotidie videmus, intendit mentis
aciem. Vera item et sapientiae plena, quae de mutuo, de largitionibus, de
liberalitate, de parsimonia, de re augenda conservandaque, deque ceteris ad
vitam recte in hominum societate administrandam pertinentibus heic a poeta
congeruntur.
432 Si parvis etc. Haec et quae
sequuntur, inter proverbia reponenda, quemadmodum multa alia Hesiodi dicta, ut
videri potest in Chiliad. apud Erasmum. 442 Incipiet etc. Dicunt aliqui, heic
Hesiodum voluisse monere, vitanda esse extrema liberalitatis, ut neque prodigi
simus neque sordidi. In summo, addunt, vinum esse tenuius, quod sit aeri
proxi
mum; in imo foeculentum, in medio autem esse purum. Igitur in medio probatur
parsimonia. Non displicet. 450 Ante alia etc. Haec de malis
feminis intelligenda, turpique, addictis quaestui, quibus fidere quam sit
periculosum, utinam quamplurimi nescirent. 457 natumque relinquas etc. Videtur hic
Proclo versus reiiciendus, Heinsio transponendus, Guieto emendandus, et pro
ere qay legendum ccracXov nempe tenerum. Ego nil ausim
mutare, suspicorque heic Hesiodum voluisse dicere, ex senis esse felicitate, ut
non solum post se haeres filius relinquatur, sed etiam filii filius seu
nepos. y
461 lamque age etc. Absoluta ethices
parte sibi ad oeconomiae praecepta tradenda viam sternit Hesiodus, initiumque
ab agricultura desumit, quae est omnium artium antiquissima ac nobilissima. 464 Pleiades ostendunt etc. Hunc versum
aliqui ita distinguentes a superioribus scribunt, ut sit quasi initium alterius
libri eiusdem poematis: videtur autem continuo ductu totum hoc carmen Opera ac Dies esse conscriptum, nec in
libros divisum, quemadmodum postea Virgilius aliique fecerunt didactici poetae.
Sed ad Pleiadum ortum veniamus. Petavius Var.
Dissert. lib. il cap. ix Pleiadum ortum heliacum, de quo tantum heic
sermo, factum esse docet Hesiodi saeculo in i° gradu Tauri, et incidere
circa 11 Maii diem, quod tempus solet esse circiter initium messis in Graecia.
Hae vero septem Atlantis filiae idest Maia, Electra, Taygeta, Asterope ,
Merope, Alcyone et Celaeno. Diod. Sic. lib. 11I. 466 ubi vero rutilantia etc. Non est
abs re, ea heic fu sius exscribere quae idem Dion. Petavius habet Disscrt. Var. lib. il cap. ix. Matutinum ortum <pcuvojJ.£Vov seu rjKiaKOv significari, ac ^Ctxiv iooxv seu occasum cosmicum ne pueri
quidem nesciunt. Hesiodi saeculo ortus ille contingebat, uti nota in superiore
dictum est, in Tauro. Stellae sunt Vergiliae plures: una est ex eis lucidior
ceterir-, magnitudinis tertiae. Ea, tempore Hesiodi, occidebat heliace in gradu
Arietis 4, 8'' oriebatur in Tauri gradu 11, 4' at prima stella,
versus occidentem, occasum heliacum faciebat in gradu Arietis o, 51'.
Intervallum inter occasum primae Pleiadum et ortum lucidae gradus 40. Merito
itaque diebus abscondi quadraginta Vergilias canit Hesiodus. Sol in Arietem
vero motu subibat, Hesiodi tempore, Martii 31. Quippe anno periodi Iul. 3714
verus locus solis in Arietis iniuio fuit Athenis Martii 31 hora post mediam
noctem 1, 24'. Itaque Taurum ingrediebatur Aprilis 30; Maii proinde 11 die
lucida Pleiadum oriebatur; ultima vero Pleiadum ad orientem Maii 16 quo rempore
messis incipiebat in Graecia. Occasus earumdem matutinus in Librae gradu 19,
verus non aspectabilis. Ideo circa initium Scorpii e-aTiKxra^ucrig (pctivojjJvr) accidit
ineunte Novembri. Nam aequinoctium autumnale, per idem tempus, incidit in
Octobris initium. Tunc igitur arationis ac sationis tempus aperit, quod
Virgilius hisce versibus expressit:
» Ante tibi eoae Atlantides
abscondantur, » Gnossiaque ardentis decedat stella coronae, » Debita
quam sulcis committas semina etc. Ex qua cl. Petavii doctrina et ex iis quae
idem contra Salmasium disputat lib. vil infert Clericus: in verbis Hesiodi
fieri mentionem unius ortus heliaci Pleiadum, et duplicis earum occasus. Ortus
tempus referendum esse ad 11 Maii. Priorem occasum, qui arationis tempus
indicabat, fuisse cosmicum, cum oriente Sole una cum Scorpio, in quo est,
Pleiades in Tauro sitae horizontem ex adverso subeunt. Quod circa initium
Novembris factum tempore Hesiodi. Posteriorem vero occasum obscurius indicari,
esseque heliacum occasum, qui fiebat 3 Aprilis, et post quem in radiis
solaribus per quadraginta dies latebant Pleiades. Ita vero, dicit, loquutum
esse Hesiodum,
quasi confunderet utruraque illum occasum: benignius tamen eius verba esse
explicanda, quum et poeta esset, et non ignoraret, quantum sit tempus arationem
inter et messem. 4,69 Noctibus occultant sesc etc. Docet
Scaliger, astrologos veteres ft&nv
riXicczyv occasum solarem dixisse, quando stella radiis est solaribus
involuta, idque dici vulgo stellam
combustam. Illam autem hvsiv
debere dici Kqtyiv • est
enim occultatio potius quam occasus. Quando vero stella explicatur e solis
radiis, quod proprie dicitur kfyxvya.vixoq,
hoc vocare avaroXriv 'r\Kia,Kr)v
• Hoc autem intervallum esse iuxta eosdem astrologos quindecim
graduum seu totidem circiter dierum. Heic autem per Hesiodum non quindecim, sed
viginti dierum est occultatio, et totidem emersio. 470... circumvolventibus annum etc.
Principium anni hesiodaei videtur intra hos quadraginta dies collocandum, et
referendum fortasse ad initium Tauri, a quo et Virgilius annum auspicatur, quum
dicit:
» Candidus auratis aperit cum
cornibus annum <
» Taurus etc. Per Scaligerum vero annus Thebanus tempore Hesiodi erat idem cum Delphico, et
idem principium habebat a mense, qui incidebat in Geminos, Athenisque dicebatur
Thargelion vere iam adulto. Haec ex
Graevii adnotationibus. Si plura desideras vide Petavium in libris Variar. Dissert., et Corsinium in Fast. Attic. etc. Ceterum quanta fuerit
Hesiodi astronomica scientia videre est in Hisu Astron. anti quae Baillyi, qui eumdem et Homero hac in re
praefert, et summis laudibus eius peritiam extollit, ut etiam non dubitet
eiusdem auctoritate Atlanticae cjiiusdam nationis astronomiae peritissimae
interitum, quae antiquissimis tcmporibus floruerit, confirmare.
476 Nudus aratra etc. Ita et Virgilius:
nudus ara, sere nudus ; hyems ignava colono
etc. quod praeceptum in utroque poeta, eo intelligendum sensu, non ut
agricolae omnino nudi labores huiusmodi aggrediantur, sed ut leviter de more
vestiti et arationem ante frigus exerceant, et messem colligant aestate iam
coepta, et ipsam sationem maturius quam fieri possit, conficiant in
autumno. 482 Vidi te venisse etc. Patet ex hoc
versu Persen auxilio fratris saepe indiguisse, quamvis et patris haereditatem
acceperit, et maiorem tulerit bonorum partem vel rapina vel iudicum etiam
sententia, quos sibi malis artibus conciliare studebat. Quid Hesiodus? Dabatne
petenti? dabat enim vero; sed amplius negat se daturum non avaritiae caussa,
sed ne fratris pigritiam confirmet.
496 Quaeque boves ducat etc. Multa
interpretes in has voces Kr/jr^ ov yctjjJrriVt
quae vide in Graevii editione. Mihi ancilla est innupta. Boves vero dixi
vaccas: est enim bos hic et haec. Eas porro ancillae sequebantur; cura autem
taurorum praecipue ad viros pertinebat. 501 Crastina lux fallit etc. Praeclara
certe sententia, quae si recte ab hominibus servetur, maximarum rerum esse fons
et origo solet. Si quis vero mihi irasci voluerit, quod Hesiodi vocem lq f ev vrifyiv 1 quae seu in perendinum
seu in extremum mensis seu in aliud quidquam potius debuisset efferri, ego in
horas inque dies verterim poetice usus hac circumloquutione, is certe mecum
iniuste aget. Etsi enim non vocem , in qua haerent et Harpocration et Hesychius
et Proclus aliique Grammatici; vim tamen vocis , ut M. Tul
lius faciendum praecipit, ac poetae mentem satis me arbitror reddidisse. Vide
autem Columellam lib. xl cap. I quantum agriculturae noceat dilatio, ubi ipsius
huiusce loci Hesiodaei mentionem facit. 506 Quum minus igniti etc. Autumno
appropinquante hominum corpora firmiora sunt quam aestate; quod a continuo
sudore relaxantur fibrae extenuaturque vis. 511 Sidus inardcscit solis etc. Etiam
Guieto et aliis ^el^ioq a,arrtq hoc
loco idem ac sol. Non ignorabat porro Hesiodus iis post aestivum solstitium,
qui sunt cis aequatorem, minorem esse arcum diurnum solis; iis autem qui trans
aequatorem incolunt, maiorem. 514 Tu ferro etc. Eo tempore ligna
caedenda monet poeta, ut minus sint obnoxia vermibus, quo arbores mlnus tenerae
sunt, minusque abundant humore.
518 Incipe : frangendis etc. Multa
heic, quae magno sunt agricolis usui enumerantur. Ea autem enumeratio si cui
minutior videbitur, illud Virgilii ad mentem revocet: » In tenui labor, at tenuis non gloria, si quem
» Numina laeva sinunt, auditque
vocatus Apollo etc. 529 temone faber etc. Lignariis etiam
fabris Pallas praeesse credebatur: hinc Virgilius de ligneo equo Troiano » divina Palladis arte aedificant. 5 31 Bina domi etc. Duplex aratri
genus: alterum ccuroyuov di—
cebant Graeci idest nativum non compositum; alterum dicebant 7rr)x,T0V scilicet non simplex et ex uno
ligno factum, sed compositum et compactum ex pluribus. Vide utriusque formam,
ut et aliorum instrumentorum quae superius nominata sunt, in editione Hesiodi
Graeviana.
536 E quercu dentale etc. E\Cjj,a Graecis, quod Latinis dentale.
Male vero dentale cum buri, aliqui interpretes confuderunt: illa enim Tvr\ • 537 quos nona inviserit etc.
Aristoteles ait de bove:
kttjjA^ei $e jj.akidra 7tevraerr\q
wv' paulloque post subdit: xul rov
fioog evveooqoto ' SvvaSai ya% rccvrov • Quae Aristotelis
verba in lib. vl cap. xxl Hist. anim.
ex Hesiodi loco lucem accipiunt, voluitque philosophus, ut bene Clericus
explicat, indicare bubulam carnem optimam esse in quinto anno, robur vero
corporis ac pellis firmitatem circa nonum^ quod 7-0 ^vva^rai significare videtur. 543 Quadrifidae octono etc. Panes apud
Graecos et Romanos, quemadmodum etiam hodie fit multis in locis, variis
incisuris signari solitos constat. Athenaeus lib. 11I cap. xxix, ut observat
vertitque Clericus, haec habet: Blomilios vocari dicit (Philemon) panes
incisuris divisos, quos Romani quadratos vocant idest in quadras incisos.
Itaque ni fallor, Hesiodus duabus quadris seu octo frustis ara
torem explendum praecipit. Herculani a Fossoribus inventus est panis cum
inscriptione: Siligo C. Cyrani, e Cicere ox,Tctj3\u)}J.os sive octo buccellarum. Gorius Symb. Rom. tom. il pag. 159« 553 Contemplare, gruis etc. Adverte heic sermonem esse de
gruum emigratione, non vero de adventu. Plura si cupis in hanc rem, consule
Sam. Bochartum Hier. P. il lib. I. cap.
xl. 555 fert tempus arandi etc. De variis
arationibus vide copiosissime disserentem Claud. Salmasium in suis ad Solinum
exercitationibus. 558 Tunc instans camuros etc. EC'A/Ka<;> ait Guietus, idest boves curvis
seu reflexis cornibus. Ita Virgilius, et
camuris hirtae sub comibus aures etc.; ad quem versum Philargyrus:
Camuri boum sunt, qui conversa introrsum cornua habent: quibus contrarii
Patuli, qui
cornua diversa habent: Laevi quorum cornua terram spectant. His contrarii
Licini, qui sursum versum cornua habent. Eadem ferme docet et Servius. 559 non ardua dictu etc. Simplicissima
quidem sententia, sed verissima et ab ipsa natura usuque rerum desumpta; quo
loquendi venustissimo genere quanto antiquiores sunt, tanto delectantur magis
poetae.
585 In manibus longum etc. Idest ]j,xyJXr]V ■> quam non ligonem,
sed malleum ad occas frangendas vult esse Scaliger. Sed falli videtur; quod
heic Hesiodus de tertia aratione, non occatione, loquitur. Igitur Ja,%/ja7) ad
invertendam seminibus terram heic inservit, quod non malleo sed Iigone flt. 586 aviumque rapinas etc. Dicit quidem
Hesiodus, ne gotium seu potius laborem avibus facessat. Ego vero non presse ac de verbo ad
verbum efferendum duxi: avibusque laborem augeat; sed virgiliana sum usus
loquutione, quae rem ipsam eleganter exprimit. Delector enim vehementer, uti
lector eruditus facile potuit animadvertere, virgilianas voces, ubicumque
possum, adhibere, quibus quasi quibusdam gemmis mea distinguatur versio: sic in
Odyssea feci, sic facere nunc hoc
ipso conor in opere. 587 industria caelo etc. Ylu%y\]J.O(Suvr\v ego verti indu striam seu bonum ordinem; ■/.xy.o%rr)]J.oauvY]V inscitiam seu malum ordinem. Guieto enim
est eu^rs^oauvt) ro xxXcog Xum&eScu v.xi
OLy.ovojj.eiv rx kxurou * et contra; quod certe potissimum in
industria situm est, ac contrarium in inscitia seu mavis temeritate. Hanc mihi
sane dabit veniam Graevius.
591 sublimis aranea etc. Eleganter
dictum de vasis, quae implenda sunt: nam vacua plena esse solent aranearum telis, quemadmodum de
sua crumena lepide iocatur Catullus inquiens: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum etc. 597 Quod si devexo etc. Hoc est circa
brumam: nam ut Salmasius animadvertit pag. 517. Exerc. Plin. legitimum sementis tempus
praecipue triticeae, de qua ferme sola loquitur Hesiodus, in Africa et Graecia
omni erat ab occasu Vergiliarum usque ad Solstitium hibernum ita, ut quae in
ipso occasu incipiebat meliorque satio habebatur, festinata diceretur; quae
circa brumam deteriorque, serotina. 599 residens male pinguis etc. Nimirum
nulla erit caus sa, cur festines, quamvis otium in metendo vetent, festinationemque rei
rusticae periti maxime suadeant, ut videre est, apud Columellam lib. il cap.
xxl qui huius etiam rei tradit rationes. H"yx£y<jv a//.av Graevio
est otiari messis tempore; quod expressi per illa verba residens despicies.
600 et inaequales etc. Guietus ita
interpretatur ro avria $£!7/x£C(ov 1 ut propter
inaequalitatem spicarum aliae altius, aliae inferius in manipulos componantur,
prout ad manus veniunt, nullo ordine servato. Alii explicant ex adversa parte ligans; sed ipsi videant
quid hocce sit, mihi sane ignotum. 607 aliis aliud magis etc. Aliquando
etiam ea, quae intempestive aguntur, proveniunt melius, quam ea, quae suo acta sunt tempore,
praesertim si varient temporum circumstantiae. 610 Quum primum querna etc. Veris
scilicet initio, quum apparet Cuculus; docetque Plinius lib. xvnl cap. xxvl
ante putandas esse vites, quod dedecus habebatur opprobriumque meritum, falcem
ab illa volucre in vite deprehendi.
6 1 a Per triduum assiduo etc. Huius pluviae triduanae beneficio, ait
Guietus, sera aratio tempestivae aequalis fuerit.
621 fuge plena pigris etc. Antiphon in
Oratione contra Nicoclem ait, xi<r%a? publica vocabant loca, in
quibus otiosum vulgus desidebat. Vide quae Clericus ad hunc ipsum versum ex
Cleanthis libro de diis affert. Officinas autem ferrarias etiamnum, praesertim
in pagis, plenas hyeme cernimus otiosis rusticis inter se ad ignem vicinum
colloquentibus. Porro verum illud Columellae, homines nihil agendo, male agere
discunt.
626 tenuatis cernere palmis etc Id
famelici indicium; et Aristoteles docet in Problematis, famelicis superiora arescere, inferiora tumescere.
635 Iani mala tempora etc. Hesychius ad
vocem Xyvaiuv ait, nullum mensem ita
Boeotios vocare; suspicari autem Plutarchum esse fiouxxTiov, quod frigidus est, eratque
primus apud Thebanos mensis, Atticoque Gamelioni respondens. Itaque ego
Lenaeonem pro Ianuario habui Moschopulum sequutus, qui de Lenaeone dicit, ovTiq ifjTiv 0 I'xvoux^loq • Ioannes etiam
Tzetzes interpretatur Ianuarium, Lenaeumque dicit vocari ab Ionibus, Oti Tx mSotyix ev rourw
gytV£To-> rj Oti rw hovuaw eo^Thv Tvv Keyojj.evr\v ajjfitjorixv
eTeKouvSed alii Lenaeorum celebrationem referunt ad finem
autumni.
652 at teneram etc. An quod puellae
praecipue calore abundant, an potius quod domos servant, nec foras egrediuntur?
Secundum placet. 658 exossi animalia tergo etc. Hesiodus
absolute dicit avoareog, nimirum 0 -noXvTtovq, ut infra etiam <pe%eoi&oq, scilicet 0 y.o-)(Kia,q, et alia similiter. Plinius
autem lib. ix cap. xix auctor est, polypo esse proprium, ut fame laborans sibi
pedes arrodat: qua re maxima hyemis saevitia notatur. 662 Aethiopum supra etc. Bene Clericus
notat, eum antipodas esse, intelligere debuisse, qui solis arcum diurnum
tempore brumae intelligebat minorem apud' Graecos, maiorem esse in
Aethiopia. Admissa tamen hac notitia, alterum, quamvis necessario
consequeretur, negabant veteres. Hoc autem fit, quum Sol est in Sagittario.
669 pedibus qui ternis etc. Alludit
poeta ad aenigma Sphingis: rt Ijtiv ro avra
Mirouv 1 T^7tovv, Xou rer^o(.iTovy\ Oedipus autem declaravit, ut
narrat Diodorus, hominem esse-quod propositum erat: infantem enim quadrupedem
esse, auctum vero bipedem, senem denique factum tripedem scipione utentem
propter infirmitatem. Bipedesne homines natura an quadrupedes? Etiam hac de re,
si diis placet, disputatum est, ut nulla suos non haberet insania patronos
tribus Anticyris insanabiles. 683 at vertice summo etc. Aut simili in
veste aut cer
te non admodum diversa narrat Homerus in lib. xxIII Odyss. fuisse Laertem inventum ab Vlysse
in praedio res rusticas exercentem, postquam interfectis procis ille heros se
ad patrem contulit ex urbe profugiens. 686 diffusus et aer etc. Aeris voce
nebulam illam intelligit Hesiodus, quae frigidissima iuxta lacus, roremque in
terram demittit. Ceterum post nebulas plerumque aut solet pluere, aut
flare. 696 quo tempore bobus etc. To "i\\M3v hoc est, ut docet Guietus,
dimidia pars cibi ordinarii bobus detur 5<a rhv aeq yiocv; homini vero plus dimidia, ut puta dodrans ex asse,
hoc est, tres quartae partes cibi ordinarii, quod hyeme ventres calidiores,
longarumque noctium quies diuturnior, ac propterea minor cibi indigentia.
700 noctesque diesque aequato etc.
Obscurus Guieto locus, quem ita interpretatur: cibos praebe ad mensuram
laboris diurni et quietis nocturnae ita, ut per totum annum dies et noctes
aequentur; hoc est, labori dierum alimenta debita quietique noctium
respondeant. Nullane heic de aequinoctio verno esse possit suspicio? 705 Arcturus honestum etc. Per
Scaligerum tempore Hesiodi bruma erat circa 7 aut 8 Ianuarii, circaque 10
Martii consequenter oriebatur Arcturus. Ex calculo autem Petaviano bruma
incidebat in 30 Decembris, ortusque acronychus Arcturi fiebat in Piscium
gradu 14 qui in Calendario Martii v convenit. Ortus autem vespertinus, quem
Petavii tabula exhibet, verus, posterior est apparenti propter luminis
refractionem. Ricciolius autem quum supputasset tempus, quo id contingere
debuit, invenit fuisse circa annum ante Ch. n. 953. Vide Freretium etiam in
Defens. Chron. pag. 479 et seq.
ex quo colligere poteris omnes stellarum observationes, quae hoc in carmine
nominantur, in tempus, quo Hesiodus vixit, perbelle quadrare. 707 Pandionis ales etc. Hirundo, de
qua multa passim poetae, quae collegit Sam. Bochartus Hieroz. p. II lib. I cap. x quem tu
adito.
722 scolymos se floridus etc. Malui
dicere Scolymon graeca voce servata
quam ut vulgo fit, carduum latine
vertere. Nam Clericus haec affert ex Salmasio ad Solinum p. 161. Graviter
errant huius aetatis eruditi ferme omnes herbarii, qui Gk6\u}j.ov
Graecorum persuadere nobis volunt fuisse, quem latini proprie carduum vocabant, nos articactum. Hanc saltem differentiam
agnoscunt, quod aKoXujj.oq agrestis
sit, carduus sativus. Ego genere distingui censeo. ^Koku]J,oq vox graeca est, quae nomen
in Latio non habet; ideo scolymus
latine sua voce vocandus est, non carduus, ut faciunt vulgo apud Theophrastum et Dioscoridem.
Graeci omnes non solum Paullus et Aetius, verum etiam Dioscorides ipse
x/va^av et Gkq
Kujxov separant. Atqui certum est jc/ya^av Graecis dici, quem
Latini vocant carduum, Siculi K&ktov
• Scolymus Graeciae
notissimus, unde illud Hesiodi etc. et ex eo Aristotelis Stti
Gkoxujaw
• Hoc florente mulieres libidinis avidissimae. Scolymum in cibos Oriens et Graecia
receperat. Plinius lib. xxil cap. xxil. Scolymum quoque in cibos re cipit Oriens etc et alio nomine Limoniam appellavit. Frutex est numquam
cubitali altior cristisque foliorum ac radice nigra sed dulci. Eratostheni
quoque laudata in pauperis caena. Edulis est potissimum radix, sed et herba
adhuc tenella etc. Itaque per hunc fruticem et cicadae cantum aestatem
denotat Hesiodus, ut et Aristoteles in Problematis ad hunc ipsum respiciens poetae locum.
730 et Biblina vina etc. Byblinum
vinum, inquit Sca liger, cuius meminit Festus et Theocritus, est vinum, cuius vitis delata
erat ex urbe Syriae Byblo, ut Romae Nitiobrix. Sed tanti viri pace ego
edoctus a Luca Holstenio ad vocem B/j3a/v>ji quam Steph. Byzantius docet fuisse nomen regionis
Thraciae, a cjua vinum Biblinum dictum, scribo non J3cj3a/v<5v sed J3/j3a/vov • Ita vir
doctissimus Athenaei fretus auctoritate dicentis lib. I pag. xxxl. Achaeus
Biblinum commendat: Excepit Biblini vini poculo. vocatur autem ita a loci
cuiusdam nomine. Dicit etiam Philinus:
» Praebiturum me tibi Lesbium,
Chium; papae!
» Tliasium, Biblinum, Mendaeum,
ita ut tu non
» Inebrieris etc Epicharmus a quibusdam biblinis montibus vocatum ait. Armenides vero tradit
Thraciae partem vocatam esse Bibliam, <juam Tisaram et Oesymam dicunt.
Thracia quidem ob vini, quod fert praestantiam et vicina ei omnia loca,
admirationi fuit: Naves ex Lemno aderant
vinum vehentes etc. Hippias Rheginus, quam vitem tortuosam
vocabant, Biblinam dictam fuisse ait, eamque argivum Pollin, qui regnavit
Syracusis, primum ex Italia Syracusas invexisse. Quamobrera quod dulce vinum
Siculi nuncupant, Biblinum fuerit. Haec Holstenius ex Athenaeo, quae et
Clericus exscripsit, et multis aliis confirmavit. Tantum insuper hoc
animadvertendum, ex versibus Philini rationem etiam patere, propter quam
Hesiodus hoc vinum aestate bibendum admonet, quod tenue esset, nec facile
inebriaret. Ceterum erunt, qui generosius vinum aestate praeferant, quod
discutere ad medicos pertinet, utrum expediat.
739 Infundes quartam etc. Temperatus
quidem potus. Sed in Graecia potissimum finitimisque Thraciae regionibus
vina sunt quamplurima, quae magnam aquae possunt vim ferre. Vide Homerum
Odyss. lib. ix disserentem de
illo vino, quod ab Ismaro tulerat secum Vlysses, quoque Polyphemum
inebriavit. 741 Fulstrit ut primum etc Docet
Clericus, Theophrastum in libro de ventis Orionem dicere oriri |y o\%yr\ OTrcoqocg, Svysiv $e h rov
•x.EijJ.woc;, ibique 07rco^av pro aestate iam inclinata su mere, diebus aliquot a confecto Solstitio. In laterculo Petaviano lucida
pedis Orionis heliacum ortum facit Carcinonis xvnl Iulii xil. Sed addit,
Theophrasti aevo et Athenis maturius id factum esse. alia etiam si velis ex
doctrina Petavii, ipsum adito. 742 perfiataque mollibus auris etc.
Et Varro et Colu mella docent, aream esse oportere in agro, loco sublimiore, qua perflare
possit ventus.
748 Nec te cura canis etc. Vt multa
alia, sic ctiam hoc Virgilius imitatus est inquiens: Nec tibi cura canum fuerit postrema
etc 758 Aurora Arcturum etc. Hesiodus
ita autumnum significat. Intelligitur vero per Clericum aliosque Arcturi
ortus heliacus, qui incidit in Virginis 27 gradum, hoc est Septembris xxl,
quique Hesiodi aevo tempus id aliquot diebus praecedebat. Is est verus
ortus; nam apparens aliquanto serius flt. 759..... denasque ex ordine etc.
Animadverte antiquissimam Graecorum diligentiam in uvis curandis vinoque
conficiendo. Hinc factum credo, optima habita fuisse eorumdem vina et
laudatissima, uti etiamnum maximo sunt in pretio apud multos. Quis tamen
huiusmodi curam adhibeat in ingenti uvarum 'copia? Fortasse et He—
siodus id de selectiori vino praecipit. b b
765 Pleiadesque Hyadesque etc. De
occasu Pleiadum superius dictum est. De Hyadum vero occasu haec notat
Clericus e Petavii doctrina. Palilium id est lucidissima hyadum in oculo
Tauri posita mane occidit in gradu ix Scorpii Romae, id est Novembris il;
quo die Columella Tauri caput occasum facere scribit. At in Aegypto
matutinus occasus fiebat in gradu Scorpii xl, Novembris iv. Sed idem
Columella Suculam mane occidere ait Novembris xxl, qui est apparens occasus
matutinus, posterior vero etc. Vides heic omnia intelligenda esse de occasu
matutino seu cosmico. Ita et lucida pedis Orionis stella mane occidit,
Scorpii v Octobris xxix Zonae mediae Scorpii xil Novembris v Humerus eiusdem dexter Scorpii xxl
Novembris xiv. Igitur initio hyemis vere occidere dictus est. 767 heic desinet annua cura etc.
Incredibile dictu, quae et quanta in explanando hoc versiculo.... mh£iu>v $e
Xcctoc
%6o vo± aej^evog
etr)-, graeci Scholiastae effiniverint, quos et Latini quamplures
sequuti sunt, sed ineptissime. Hesiodi mens clarissima: ab hyeme incoepit
agriculturam: tum quae vere facienda sunt, docuit; absolutis vero quae ad
aestatem pertinent, in autumno desinit; sicque totius anni agrorum cultum
concludit, viamque sibi aperit ad alteram oeconomiae partem id est ad
navigationem. Vide Heinsium in libro singulari contra Tzetzem, et in
animadversione ad ipsum hunc versum.
768 Quod tibi si placeat etc. Tertia
oeconomiae pars seu navigatio, quam fieri vetat Hesiodus Pleiadibus mane
occidencibus, quod ut habemus etiam apud Quintum Smyrnaeum lib. v v. 367.
Pleias indefessi oceani fluenta subit
timens inclytum Orionem: aerem pertur bans : pontus vero procella furit
etc. Hoc vero hyeme fit. 771 Omnia ventorum etc. Non absimile
illud Virgilii: omnia ventorum concurrere
flamina vidi etc. et illud non
illa nocte per altum ire, neque a
terra moneat convellere funem etc. Simplicior in tradendis
praeceptis Hesiodus; multo festivior venustiorque Virgilius. 778 Velorumque legens alas etc. Neof
TtTt^a.' sic etiam
Virgi— lius; et velorum pandimus
alas. et alio loco remigium alarum dixit etc. Sollemne enim poetis
ea, quae sunt volucrum propria ad naves transferre, et vice versa, non sine
elegantia.
786 Acoliden linquens etc. Cuma una
ex urbibus Aeolicis, de qua passim Geographi veteres.
non ipse bonorum etc. Hi duo versus
Clerico videntur gallica nive fiigidiores et indigni tanto poeta; adeoque
iugulandos delendosque censet, si Aristarchi more in malos versus saeviendum
est. Atqui si poeta intellexisset, patrem suum non luxu quodam, ac taedio,
quo homines etiam ditissimi afficiuntur, patriam reliquisse; sed paupertatis
vi compulsum, qua sua sine culpa opprimebatur, quid in hac re tam vehementer
vituperandum esset, plane non video. Negari enim non potest, multos homines
incommoda maxima, quae secum fert navigatio, ob solam etiam visendarum
regionum cupiditatem, libenter suscipere, qui alioquin beatam in patria
vitam commodisque omnibus abundantem possent securi degere. Hinc male
dicerentur divitiarum opulentiaeque pertaesi? Nonne etiam antiquis illis
temporibus piraticam exercere apud Graecos, ut ex Homero aliisque constat,
ipsis regibus gloriosum erat? Ceterum alii alia de emigratione Dii patris
Hesiodi; quidam debitum, quidam caedem caussantur. 789 Exigua vero etc. Ascra vicus
Boeotiae in ipso monte Helicone,
qui quum immineat Ascrae ita, ut hyeme non a solis calore tepefiat,
contraque aestate maximos colligat reflectatque calores, quem
admodum habemus ab eorum locorum peritis, nil mirum toto anno habitam esse
incolis Ascram incommodam. An etiam dictum id a poeta irato propter iniuriam
aliquam ab Ascraeis acceptam? certe poetae omnes patriam laudant. Vide
grammaticos veteres, et Pausaniam in primis, qui Ascrae situm conditoresque
memorat. 794 non grandia lauda etc. Virgilius
contra dixit: laudato ingentia rura,
exiguum colito . uterque iure in sua re, uti patet. 798 Jamque adeo, versa in peius etc.
Hesiodus heic manifeste agriculturam mercaturae praeferre videtur multoque
esse praestantiorem et securiorem agrorum cultum nemo sanus negabit, quamvis
fortasse citius ad opes maximas mercaturam exercendo perveniatur. 804 Carbasa in Euboeam etc. Euboea
continenti vicina: Aulidis vero portus celeberrimus apud poetas propter
expeditionem Graecorum ad Troianum bellum, et Iphigeniae Agamemnonis filiae
sacrifi
cium. Vide Euripidem in huius nominis tragoedia. Notissimi et illi versus
Lucretiani: » Aulide quo pacto triviai virginis aram » Iphianassai turparunt
sanguine foede » Ductores Danaum delecti, prima virorum etc. 808 Amphidamantis ego etc. Hic Amphidamas
erat Chalcidis rex in Euboea; quumque in bello navali Eretriensium
occidisset, eiusdem filii maximo apparatu funus celebrarunt variis
propositis certaminibus de more ludisque. Hesiodus vicit cantu, praemiumque
victoriae tripodem, quem redux in patriam Musis ille heliconiadibus dicavit,
retulit. Si esset inscriptioni credendum, quam inter alios profert Dion
Chrysost. orat. 11 de Regno, non dubium foret, quin divinus fuerit Homerus
ab eo victus. Sed totum hoc cum Homero certamen inter fabulas amandandum, ut
iamdiu viri doctissimi observarunt, quamquam et versus proferantur et ab
Homero et ab Hesiodo tum recitati, et Panides qui erat Chalcidis rex, huius
concertationis iudex memoretur, de quo proverbium etiam <na,^ov -^v^og, quod solet in eos
iactari, qui minus sapienter iudicant. Quid? ut alia omittam, tantumne
laudis gloriaeque contemptorem Hesiodum fuisse arbitrabimur, ut aemuli a se
victi nomen fama per totam Graeciam celebratissimum hoc loco reucuisset
modestia videlicet impeditus? Minime sane. At vixerene eodem tempore Homerus
et Hesiodus? Certant scriptores, et adhuc sub iudice lis est, quam si ego
non satis excussi, fortasse dirimet Aloysius Lantius in suis eruditissimis,
quas iamdiu parat in hunc poetain, disquisitionibus. Quidem posteriorem
Homero Hesiodum faciunt, quidam supparem, quidam etiam anteriorem statuunt,
quorum mihi placet sententia. Si enim quo quisque simpliciori scribendi
genere, nativoque colore quodam, illo quidem purissimo ac minime fucato,
crebrioribusque apologis proverbiisque delectatus est, eo antiquior poeta
existimandus, plane vetustior Homero mihi Hesiodus habebitur. Vide Epist.
doctiss. Com. Carlii ad italicam suam Theogoniae versionem, et quae ego in praelectione ex eadem
exscripsi. 814 Qua me seie prius etc. Vide an
id contrarium iis, quae in principio Theogoniae de se ipso narrat poeta. 816 Ipse Jovis metuam etc. Omnis a
Iove musisque scientia. Itaque recte dicit Hesiodus, quamvis experientia
navigandi careat, tamen se posse de arte navigandi bene disserere a Musis
edoctum. 818 Luces quinquaginta etc. Clericus
suspicatur heic omissos esse a librariis duos versus iam ab antiquis
temporibus eo facilius quo per idem verbum incipiebant. Sibi enim persuadere
non potest, tam fuisse Hesiodum rei nauticae imperitum, ut omnem
navigationem coercuisset intra quinquaginta dies, quorum initium sumatur ab
aesti
vo Solstitio, quum praesertim ante id Solstitium per totidem dies non minus
tuto navigari omnes norint, nec ipse potuerit Hesiodus ignorare mari
finitimus. Quamobrem ita supplet. H/y,ara 7tevTr\K0VTct 7T(>o hekioio
T^07rcuov Katyotkecoq ykctvKriv e^ycurrji aura^ £7reiTct H//.ara 7reVTWKovTct etc. ut est deinde in
textu. Qui versus si adessent, ita essent a me latine reddendi: » Luces quinquaginta, ante altum Phoebus Olympum » Quam tetigit,
glaucum mare tutum; aliaeque sequentes » Quinquaginta, alto postquam
sublimis ab axe » Vertit equos etc. Sed nihil muto, quamvis sciam
huiusmodi omissiones a librariis plerasque factas, Hesiodumque in primis
foede corruptum ac depravatum.
842 Est anima illa avido etc.
Pecuniam avaris dominari, ante virtutem esse, reginam haberi, et similia
passim apud scriptores invenias: ipsam vero esse animam, elegantissime
dictum a solo, quod sciam, Hesiodo. 8 5 1 Atque onera inttrcant etc.
Displicet Clerico ro
ajj*au(>aSreiri, quod est proprie obscurentur, vertere
intereant, malletque dicere corrumpantur. Sed non persuadet: itaque nihil de
vocula sollicitor. — medium re cautus etc.
Quamquam jj.er^a (puXaa
asSou dictum putet Heinsius heic de
tempore tantum opportuno ad
navigandum; ego tamen generatim hoc praeceptum accipiendum duco, praesertim
quum poeta proxime vetuerit et navim plus aequo onerare, et nihil domi
relinquere et similia, quae sunt omnia damnis periculisque obnoxia maximis,
si fiant. 853 Accipe et haec etc. Hunc ego
versiculum addendum putavi, ne ullo sine nexu transitus fieret a rebus
nauticis ad res diversissimas. Latinorum poetarum minor, quam Graecorum
libertas aut potius quaedam audacia, qua subito in ea, quae dicenda sunt,
insiliunt. Pindarus inprimis huiusmodi est, ideoque obscurior vulgo
habitus. 854 thalamo tibi iungere etc.
Absolutis breviter quae ad navigationem pertinere videbantur, iterum ad praecepta moralia delabitur
poeta, quae non agricolis solum, sed omni hominum generi sunt accommodata,
incipitque a statuenda idonea ad matrimonium aetate, quam annorum triginta
in homine requirit, annorum quindecim in muliere. Pollux rero^ illud in textu graeco
quatuordecim exponit. Plato vero et Aristoteles constituunt puellae decimum
octavum nubendi annum.
865 Nil certe melius etc. Hinc illud
Simonidis apud Clementem Alexandr. strom. lib. vl.
Tuvollhoc; ouSev
*v^" W?£W EVl^Atfc afjLeivov-, ouSe qtyiov KdKVg
etc. passim etiam apud alios similia. 866 mensas quae sequitur etc. Turpe
habebatur apud Graecos, uti et nunc apud orientales omnes, si conviviis mulieres
interessent; nec in aliorum domos, nisi propinquissimorum, ducebantur. Quae
contra faciebant, eae putabantur inhonestae. Lege Corn. Nepotem in
Prooemio. 867 frustra facibus sine etc.
Suspicor dictum de impo tenti mulieris impudicae complexu, quae sine facibus idest sine fructu
hominem fatigat. Nihil melius invenio. Nisi forte sit illud sine face intelligendum, huiusmodi
mulierem, quamvis nihil in aperto et luce faciat, suo quod viro noceat;
tamen multa clanculum audere, quae viio possint displicere, et esse etiam
detrimento. 869 Vsque deos colito etc. Diis
reverentiam adhibendam, amicitias non temere faciendas, factas autem,
servandas praecipit; multas enim ob caussas nocent, si dirimantur.
873 Quod si quis fuerit etc. Id non
placet: meliora illa, quae de amicitia et auctor Pythagoraeorum versuum et
M. Tullius docuerunt, quorum alter inquit, non esse odio habendum amicum
propter exiguum peccatum 5 alter vero, quae tolerahilia erunt, ferenda esse;
et hunc honorem veteri amicitiae tribui vult, ut is in culpa sit, qui
faciat, non qui patiatur iniuriam. Isti recte quidem; nisi forte et Hesiodus
benigniorem quamdam mereatur interpretationem. 876 namque alias etc. Haec non
referenda ad superiora dicit Guietus, sed ad sequentia. Non video qua ratione. nam quod sequitur:
numquam mentem color arguat oris
seu quocumque modo graeca interpretemur, semper obscurum erit ac
dubium, dictumne id de dissimulatione, an de falsa amicitia etc. 878 Non multum indulge etc. Idest ne
nimius sis. haec autem digna, quae etiam in hac morum optimorum luce
imitemur. 882 Obiice ludificans etc.
Sapienter. Nam quid amarulentius esse possit quam iocari in aliorum
miseriam? Sapienter etiam quod sequi
tur de lingua. Nam qui multum loquitur, fieri non potest, ut semper optime
loquatur. 888 Quod pretium fors cuique etc. De
symbolis poeta loquitur non importune exigendis. Id enim vehementer
inurbanum. 890 Mane lovi etc. Diis caste
sacrificandum: hinc illae veterum frequentissimae ablutiones apud Homerum et
Virgilium. Illotis autem manibus etiam in proverbium abiit in eos dici
solitum, qui aut imparati aliquid facere aggrediuntur, aut eius rei quam
suscipere volunt, omnino ignari sunt. 894 Spernere quis tentet solem etc.
Haec paucula verba a me addita, ut latina clarior fiat sententia. An hoc
proverbium in eos, qui quum nulla in re praestant, potentioribus
nobilioribusque non dubitant obtrectare; an quaedam potius superstitio?
Certe Claud. Salmasius male intellexit hunc locum, atque idcirco a Petavio
castigatus est. Sed heic diutius immorari non operae pretium mihi videtur.
Itaque alios si placet interpretes adito, multumque cuiusdam
eruditionis videlicet reconditae referes perlecta Part. I lib. il cap. 56
Hitro\. Samuelis Bocharti. 903 Ante focum etc. Nam apud hunc
erant dii Penates, focusque, ut ait Proclus, habebatur tamquam ara
domestica, in qua fiebant libationes. 904 Sed potius divum etc. Male
ominosum erat liberis operam dare post funus; faustum post aliquid laetum.
Sed haec et quae sequuntur plena superstitionis. 906 lam fiuvios etc. Et ipsi erant
sacri, et numen habere credebantur: idcirco iisdem supplicandum iter
facienti, ut bene fausteque omnia procedant.
912 Nec siccum a viridi etc. Reddere
hunc volui versum ipsa usus Hesiodi metaphora, addidi autem conversus ad ungues, ut esset minus
obscura. Ceterum non modo id in convivio sollemni deorum nullo pacto
faciendum, sed ne in familiari quidem mensa inter cognatos aut amicos. Uevro^ov vocat manum quinque digitis
constantem quasi quinque ramis. 914 Nec calices umquam etc. Si haec
ad urbanitatem referantur, fortasse toleranda sint; sed quum ad religionem
spectare videantur, anili superstitione digna sunt. Multum quidem laborat
Proclus , sed frustra, ut aliquam commodam afferat explicationem.
Animadverte etiam ollas et cetera vasa, quibus utebantur huiusmodi homines,
lustrari solita. Illud etiam superius, de non imponendis calicibus crateri,
intelligi forte possit oeconomiae praeceptum: si enim crateri impositus sit
calix, quicumque velit, facile haurire potest, seque largius, quam deceat,
exhilarare. 921 Ne puer annorum etc. Proclus
rcc ax/yrjra interpretatur
sepulcra, quae movere nefas erat. Hunc ego sequutus sum haud ignarus eodem
iure posse, ut ait Clericus, terminos significare. Hac de
re plura, quam oportebat, veteres Scholiastae. Heinsius autem sus deque
vertit hos versus: corruptos enim esse et male dispositos arbitratur. Itaque
sic interpungit: » neque super immobilibus locato » (non enim
bonum est) neque muliebri lavacro corpus purgare » puerum sinas
duodecennem, quia masculos enervat, neque duode» cim mensium: nocet et
illud aequali modo viro: dura enim suo » tempore et hanc rem sequitur
poena etc. ». Quorsum haec
vul— gatae lectionis tanta turbatio? ut probabilior clariorque eniteat
sententia. Atqui profecto, quidquid affertur de balneis in Atheniensium
institutione, eodem modo et obscura est et inanis, cuius numquam certa reddi
poterit ratio, nisi ad meram superstitionem confugias, Tam enim est insulsum
ac ridiculum praecipere non deponendos sepulcris pueros duodecennes et
duodecim mensium, quam in hac omnino aetate non lavandos in muhebri balneo.
Igitur niliil mutandum censeo. 926 Femineo in solio etc. Hoc
praeceptum viguit fortasse apud Graecos Hesiodi tempore: nam Clemens Alex.
contrarium in usu fuisse postea docet, exprobratque Paedag. lib. 11I cap. v
inquiens: » Licet » autem aliis volentibus, quae domi sunt
inclusae, nudas videre in » balneis; heic enim se exuere spectatoribus
tamquam corporum cau» ponibus non erubescunt. Sed Hesiodus quidem
corpus femineo » non exhilarare lavacro suadet. Viris autem et feminis
communia » aperta sunt balnea etc. » sic ille, ubi etiam videtur
receptae favere lectioni, quum nullam puerorum duodecennium aut unius
anni
culi, sed virorum mentionem faciat. Dictum vero id fortasse ab Hesiodo, quod
aqua, quae lavandis mulieribus inserviebat, erat tepidior, ideoque poterat
minus fortes ac vegetos efficere mares nondum adultos, sed etiamnum pueros,
et communem cum matribus habentes Mxitccv , rqotyhv , olxov, idest Gynaeceum. 931 Seu properet fiuvius etc.
Proclus ait, Plutarchum hosce versus delendos censuisse. Atqui fortasse
saniores, quam alii multi, quum possit aliqua probabilis afferri caussa, cur
id faciendum vetet poeta, praesertim si fluvii sint aut fontes, ubi incolae
aquantur. 935 In primis moneo etc. Malam esse
hominibus vitandam famam, omnes norunt; at in eamdem recta etiam facientes
et quae a nobis virtus postulat, exsequentes incurrimus. Hinc illud
Virgilianum: Fama malum quo non aliud
mortalihus ullum etc. 940 Interea servans etc. Vltima
carminis huiusce pars de dierum d d
doctrina, quam licet aliqui ab hactenus dictis separent, ego tamen
continuandam arbitror, quum totum poema sit Opera et Dies. Sed haec omnia superstitiosis astrologis et
philoseleniacis fortasse donanda philosophis, quibus in tanta etiam
philosophiae luce haec nostra aetas ipsa non prorsus caiet. 941 rite tuis etc. Petronius
memoriae tradidit c. 30 fuisse apud Romanos etiam in nonnullorum tricliniis tabellas affixas, in
quibus qui dies boni quique mali essent, notatum erat. 944..... quum populis iudex etc.
Tempore nimirum antemeridiano; ut ex Homeri Odyss. aliisque scriptoribus evincit Scaliger. 946 Ipse deum gaudet etc. Heic
interpretes diversi in diversa abeunt. Egone menrem poetae assequutus? timeo
vehementer, ut quod sentio, fatear. Hoc tantum dicam: in mea interpretatione
constare integram sententiam, si hic versus ad superiores referatur,
quemadmodum illa caussalis particula ya^
in textu graeco referen— dum monet. Quid enim prohibet dicere,
Iovem gaudere hominibus veritatem seu ius agitantibus in foro? Vide quae ad
hunc locum habet Heinsius contra Politianum, Proclum, et Tzetzem. Sua cuique
placent. 947 Prima tibi etc. Guieto 7T(foTov evr\ est Tpiomjix^ seu
dies tricesima: sed Scaliger liquido ostendit, evrjv vocatam esse tempore Hesiodi
primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse
Ttiv TqioL-mSa,
svr\v
Kcci veccv- Porro Graeci tres in decades mensem dividebant ita ut
dies priniae decadis Ittccjjjvov
dicerentur, secundae Jjjzouvtoc ,
tertiae (b6ivov]og etc. Placet id in
antecessu adnotasse.
Apollo hac satus etc. Diogenes
Laert. in Vita Pla
tonis ait: nascitur Plato
Thargelionis septimo, quo Delii natum Apollinem dicunt etc. Idcirco omnium
mensium septimus dies Apollini sacer. 954. namque aere pendens etc.
Araneum in aere suspen sum nere fila r\u.a,Toq ix, 7rK£iov
idest die pleno seu adulto, dicit poeta. Ego illud die adulto seu
pleno omisi, quod satis intelligatur fieri in diebus aestivis, qui non
dimidiati sed pleni dicebantur. Guieto est meridies quemadmodum et
Scaligero. Sed quis dicat meridie tantum et araneos nere et formicas grana
colligere? Ineptiis non sunt ineptiae addendae: absurdum satis, eo fieri
haec potissimum die, affirmasse poetam. 958 Hac iuvet ordiri etc. Hesychius
dicit, Igtqvc;
vocare Graecos erecta illa ligna, quibus stamina intenduntur ad teLun
faciendam.
Latinis est iugum, et Catoni tela iugalis. Itaque in ordienda tela oportet
primum telae pedes erigere, et iis iugum iinponere, quod Ovidio est, telam
iugo iungere, Hesiodoque lajov fffiaxScci
etc. 959 decimam post mensis tertia etc.
Cur haec omnia, videat Hesiodus, et qui cum ipso velit desipere. 967 prima creando sexta oritur etc.
Idest sexta dies primae decadis seu mensis i<^ajjJvou
• 974 lenes quando etc. K^ixpwuc f ox^io-jiovg ego intel Jexi iuxta illud Horatii Flacci: » Lenesque sub noctem susurri » Composita repetantur hora etc.
Quae de quarta die dicuntur, aliter verti quam ceteri inteipretes latini,
optimam Graevii explicationem sequutus.
992 Sed fugito quintas etc.
Virgilius in eamdem rem habet: quintam fuge
; pallidus Orcus, Eumenidesque satae etc. An et in Virgilio
scribendum Horcus, non Orcus, quemadmodum putat Clericus, et ego iam
superius animadverti? Sane ita faciendum: nam Virgilius videtur habuisse
prae oculis hunc Hesiodi locum, quum ea scriberet; nullus poetarum Plutonem
seu Orcum esse Eridis filium dixit et et iurisiurandi praesidem. Itaque
distinguenda ea nomina, Orcusque seu Pluto sine aspiratione scribendus,
filius hic Discordiae cum aspiratione.
1002 Nona autem etc. Adverte, non
solum dies omnes non esse aeque felices, sed eosdem etiam dies alios post
meridiem feliciores alios mane. Quo quid ridiculum magis?
1024, Saepe eadem mater etc. En uno
pene versiculo aut destructam omnem de fastis diebus, ac nefastis doctrinam,
aut inutilem eorumdum dierum observationem redditam. Recte igitur Heraclitus
reprehenderat Hesiodum, inanes huiusmodi fabellas merasque nugas, ut
sapientior caeteris hominibus videretur, voluisse populo tamquam res
alicuius momenti venditare. Apparet etiam Plutarchum, in quodam commentario
ad hoc ipsum poetae carmen, egisse de hac controversia, utrum scilicet alii
sint habendi dies fausti, alii vero infausti, in vitaque Camilli ostendit
iisdem diebus et laeta saepe et adversa contigisse. 1027 Et sciat et servet etc. Optima
sententia, si a vano deorum cultu ac superstitione ad veram sanctamque
religionem transferatur: pietas enim si negligatur ut est infortuniorum
caussa, ita si diligenter excolatur, maximae certaeque felicitatis origo
est.
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.