Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Previous section

Next section

Illustrissimis Dominis Ragusiae, Petrus Philippus Asirellus, Secretarius Florentinus. S. P. D., 1578
Hic mare dat scopulos, salebrosaque litora circum,
Urbsque sub immani libera monte jacet.
Orbe suum toto pandit Rhacusia nomen,
Integra quod nullo laesa pudore manet.
Haec habet innumeras naves in gurgite vasto:
Quaelibet huc auro pondus adaucta vehit.
Et sibi quae tellus prohibet, Neptunus aquarum
Arva dedit multo fertiliora Deus. 71
Haec juvat externos dapibus conferta superbis,
Aereque dat dignis munera digna suo.
Moribus ac animo secum Florentia compar,
Diligit ac civem civis amore pari.
Vive memor doni Divum Rhacusia felix,
Atque mei semper candida vive memor.
Previous section

Next section


Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.