Sorkočević, Miho; Malinius Sandecensis, Gasparus; Asirelli, Pierfilippo; Fortis, Alberto; Marullo, Michelle (1739-1796) [1790], De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica (), 121 versus, verborum 3295, Ed. Miho Sorkočević 1739-1796 [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [word count] [sorkocevicmfam].
NOTAE, AC SUPPLEMENTA.
-- nts --
65
[ERROR: no link :](****) Didacus
Pyrrhus, vel ut alii malunt Flavius Jacobus Lusitanus, Eborensis, humanitatis
atque eloquentiae Rhacusae publicus professor; floruit Sec. XVI. Plurima ejus
latina opera habentur impressa Venetiis an 1596 apud Felicem Valgrisium;
66 quaedam adhuc sunt inedita; ex omnibus
aperte colligitur, quam eximius fuerit poeta: sed praecipue id apparet ex tribus
elegiarum libris ad Dominicum Slataricchium Rhacusanum Patavinae scholae
rectorem; hi nuper inventi sunt in aedibus Nobilium de Georgiis, quorum cura
brevi in lucem prodibunt; sunt enim venustissimi, et germanum Tibulli stylum
praeseferunt. Suavissimis moribus, et ad amicitiam comparandam aptissimis fuit;
nihilominus acerbe in Lusitania fuit vexatus a saevissimis inquisitoribus
illorum temporum Melio, et Parede, quorum meminit in quadam Elegia Rhacusae
scripta.
Quidquid erit, manes descendam liber ad imos,
Stet mihi libertas morte redempta mea;
Dis invise Meli, et Melio mage saeve Paredes,
Nil vobis in me jam modo juris erit.
[ERROR: no link :](g) In quodam carmine Aelii Lampridii P. L. de patriae suae
laudibus, poeta queritur de antiquis scriptoribus, quod pauca de Illyrica
Epidauro tradiderint; deinde dicit Epidaurum eversam a Saracenis, postremo
Rhacusanas patricias gentes enumerat. Id forsitan Didaco Pyrrho occasionem
praebuit idem argumentum alio modo pertractandi. Aelii versus non sunt
prorsus inelegantes, sed ut verum fatear omnis catalogus quamquam ad metros
redigatur, praecipue si longus est, jure suo taedium ac satietatem
lectoribus affert. Testis est ipsius Homeri navium enumeratio. En Aelii
versus.
Atque adeo Proceres aliquos numerare juvabit,
Quos cladi superesse libet, mihi crede, futuros
Solamen tibi grande: tuo nam sanguine proles
Gotia, Gondoleumque genus, Gradiique manebunt,
Bonda, Benessa, Boni, Cervinorumque propago,
Mentia progenies, Putei, clarique Georgi,
Calisti, et Sorgi celebres, et Aranea proles,
Et Zamana domus, Crucii, dictique Bobales,
Buccinolum, Restique genus, Palmottaque; gensque
Volcia, Luccarei, Lucae, Sarracha, Basellus,
67
Et Martinusia cum gente Cabusius, et vos
Bucchia, Malasconae, Proculi, Binciola, Ghetalde,
Et cum Theodosiis Prothanelli etc.
[ERROR: no link :](h) Epirum in tertio
Europae sinu ponit Plinius et addit: omnis Graeciae fabulositas, sicut
literarum claritas ex hoc primum sinu effulsit. Incipit autem Epirus a
Celidno flumine, et definit in Acheloo, qui ab Achaja eam separat: Jonium
mare ad meridiem; Macedoniae partem, et Pindum montem ad septemtriones
habet. Populi jam in eo clari fuere Molossi Jovis Dodonaei oraculo
nobilitati; Dryopes; Chaones; Thesprotii, quorum Buthrotum, Pyrrhi Regia;
Cassiopaei; Acarnanes, quorum oppidum Ambracia, Aeacidarum Regia; unde
Ambracius sinus, quo nihil in Epiro nobilius. Hinc Sorgorum gentem Rhacusam
esse advectam, plurima et certa habentur indicia, quae inficiari absurdum
est: sed Didacus Pyrrhus, dum eos duris temporibus adventasse dicit, causam
etiam innuere videtur, ob quam adsciti in Patriciorum ordinem a prima et
veteri origine esse dicuntur. Fama est enim, quum Rhacusa quondam
incredibili ac repentina fame premeretur, humanitatis atque amicitiae
stimulis permotos in urbem magnam frumenti copiam ex illa specie etiam, quae
Holcus Sorgum dicitur onerariis navibus intulisse, idque viritim dispensasse
nulla alia mercede sibi proposita, quam quae in virtute sita est; huic
deinde accessit altera: nam Rhacusani nullos civitate nobilitateque donandos
potius censuerunt, quam eos, qui cives nullo sibi emolumento proposito suis
opibus insperato servaverant. Utinam quibus artibus civitatem nobilitatemque
assecuti sunt, iisdem etiam perpetuo colant!
[ERROR: no link :](i) Primum Cracoviae
edita fuit haec Pyrrhi Elegia per Thomam Natalis anno 1582. deinde Venetiis
per Felicem Valgrisium anno 1596. ad calcem ejus Carminum. Est et tertia
editio ista prior item Veneta sub signo Leonis anno 1592. ubi haec Pyrrhi
Elegia non legitur. Omnes hae editiones modo rarissimae sunt; verum
Cracoviensi tantum praefixa fuit sequens Elegia 68 in obitum Mauri Vetrani, qui fuit Poetae amicissimus, et ipse
insignis Poeta Illyricus, et mathematicus atque astronomus, prout illa
tempora ferebant, non contemnendus. Sed est et alia causa, cur denuo hanc
elegiam exhibeamus; argumentum enim non est quale ex ejus prima fronte
videri possit, nam in ejus nobili ac vere poetico episodio de origine atque
incrementis nostrae urbis potissimum Poeta agit, quod et illius primo, et
huic nostro proposito optime congruit.
Ne quid desit in hac nostra editione ex his, quae in Cracoviensi
inveniuntur, perpauci laboris erit duo epigrammata addere unum Gaspari
Malinii Sandecensis de laudibus Didaci Pyrrhi, alterum Phillipi Asirelli,
qui fuit a secretis Legati cujusdam Florentinae Reip. ad Turcarum
imperatorem, quique in eo itinere amico ac libenti animo commoratus apud nos
est.
Non possum hic non indulgere
genio, permotus etiam argumenti similitudine, ac recordatione potissimum
hospitis mei quondam, atque amici suavissimi Alberti Fortis, cujus nomen pro
perfecto elogio est: quae enim Europae pars adeo dissita, quae non in ejus
laudes consentiat, quaeque illum non inter praeclara seculi ornamenta
adnumeret? Italia, ac Patavium ejus patria praecipue hoc viro gloriantur,
qui naturali philosophiae atque historiae, in qua eminet, elegantiam atque
vim singularem orationis adjunxit; quoties vero ad metros et ad poesin
animum applicuit, poeta inter eximios censeri debuit; ita ut de eo, quod in
antiquissimo Mercurii hymno est, liceat affirmare. "Tibi datum est scire
quodcumque vis". Hujus hic ego Epigramma de laudibus Rhacusae praeferendum
censeo, graeca anthologia dignum, quamvis ille, ut ajebat, nullos latinos
versus fecisset, ex quo scholis vale dixit. Operae pretium insuper puto
adjicere ejusdem epigrammatis Italicam versionem ad metros eximie redactam
ab altero veteri hospite, utrorumque amicissimo Julio Bajamontio Salonitano,
cujus in incerto est, ingenium ne, an mores ad alliciendos omnium animos,
admirationemque ei comparandam sint magis idonei? Praeter plurima, quae ipse
scripsit, in queis vera philosophandi methodus in praecipuis medicinae,
atque rei agrariae partibus perspicitur, edidit etiam data occasione versus
elegantissimos, et nuper Boscovichianum Elogium primum apud nos, deinde
Neapoli impressum, quod incredibile est quanta suavitate atque doctrina sit
refertum. Sed cur ego istis, ad ejus laudem, alia etiam aeque vera non
adjiciam? Musicae artis ipse est peritissimus, modorumque ejus artifex
doctissimus; nihilo 72 tamen minus inter tot
naturae, atque mentis bona, solus is esse videtur, qui proprii ingenii
amplitudinem atque vim aut ignoret, aut certe non magni pendat.
AD RHACUSAM
Terrarum decus o quotquot maris alluit unda
Illyrici eximium, dia Rhacusa vale.
Abstrahit invitum vis me hinc fati aspera; at intra
Moenia sacra urbis cor manet atque anima;
Qua sanctae amtiquum referunt Lacedaemona leges,
Qua degunt charites Atticae, et ingenium.
O utinam amplexes reducem me olim; ac mea demum
Ossa tuo condas, libera terra, sinu!
TRADUZIONE.
Onor d' ogni altra terra, a cui s' arresta
Il mare Illirio, alma Ragusa, addio;
Da te mi svelle, oime, malgrado mio
Dell' avverso destin forza funesta.
Ma fra le sacre tue mura sen resta
Ogni mio giusto affetto, ogni desio,
Se per le sante leggi tue vegg' io
Che il cenere di Sparta in te si desta.
In mezzo alle tue Donne onesto regno
Poser le grazie, ed entro al tuo confine
Bel rifugio trovo l' Attico ingegno.
Deh concedano a me fausti gli Dei,
Che rivederti io possa, e ch' abbian fine
Nel tuo libero seno i giorni mei!
Priusquam hujus collectanei operis terminum, cui jam proximus sum,
pertingam; nam optimum consilium est paulum jejuno potius, quam nimis
expleto stomacho recedere; ferculum adhuc unum apponam, quod delicatiori
palato praeditis probari ut spero maxime debet. Quum enim nuper in
bibliotheca domi antiquum quemdam codicem, quem Florentiae societas Colubris
73 impressit ann. 1497. ad manus haberem,
in eoque, ut usus fuit illorum temporum, plurima in unum volumen
coagmentare, praeter C. Val. Flacci Argonautica, M. Antonii ex Plutarcho
vitam, et Nicolai Feretti Foroliviensis praecepta rhetorices, Hymnos etiam
et Epigrammata Marulli invenissem, delectatione legendi captus in quartum
hujus poetae librum incidi, in quo solemnis ejus hymnus habetur de laudibus
Rhacusae, qui, ni fallor, vim spirat antiquorum Graeciae poetarum. Calor
etiam in eo aperte dignoscitur, ille quidem, qui ex grato et beneficiis
obstricto animo originem certe ducit; fuit enim Marullus post captam a
Mahomete II Constantinopolim ann. 1453. una cum Joanne Lascari, Demetrio
Calcondila, Emmanuele Marullo, Paulo Tarchaniota, et Theodoro Spandugino
perhumaniter a Rhacusanis exceptus: hic illustrium virorum chorus antequam
quicquam vellet a Senatu, domum, pecunias, et necessaria ad prosequendum
iter in Italiam obtinuit: properabant enim ad magnificum illum Laurentium
Medices, cujus fortuna et virtus universum pene orbem pervaserant. Sed ut ad
propositum revertar, en hic de quo agitur Michaelis Tarchaniotae Marulli
Constantinopolitani de laudibus Rhacusae
HYMNUS.
Rhacusa multis gens Epidauria,
Sicana pubes pluribus; at mihi,
Ut nomen incertum genusque,
Grande soli decus urbiumque,
Quascunque longus subluit Adria,
Quo te merentem carmine prosequar
Non falsus, aut somno petita
Materia sine teste inani?
Amica quondam dulcis, ubi puer
Primas querelas, et miseri exili
Lamenta, de tristi profudi
Pectore non inimicus hospes.
74
Hinc me locorum vis rapit aspera
Evicta cultu, saxaque mollibus
Servire Phaeacum viretis
Jussa virum docili labore;
Et cuncta cressa vite nitentia,
Qua longa Sercus brachia porrigit
Objectus hibernis pruinis,
Et boream populis tuetur.
Hinc tuta passim sponte deum freta:
Litusque fretum portubus, et bonis
Gens laeta convectis utroque
Limine flammiferentis astri.
Hinc ipsa muro moenia duplici
Educta coelo; pars licet altera
Natura, et abrupti superbit
Rupibus aeriis profundi:
Complexa portus mole Cyclopea,
Urbisque quantas divitias neque
Mater syracusae tulere,
Nec gemino mare dives Isthmos.
Etsi ista (quamquam maxima, nec nisi
Concessa raris munere coelitum)
Virtutis et laudum tuarum
Vera loqui quota pars volenti!
Quum morem et urbis saepe animo sacra
Tot jura mecum cogito, quum decus,
Pulchramque libertatem avorum
Perpetua serie retentam,
Interque Turcas, et Venetum asperum,
Et inquietae regna Neapolis,
Vix qualis aetneo profundo
Unda freti natat aestuosi.
Heu! quae suetum nec patitur jugum,
Nec, si carendum sit, ferat otium,
75
Incerta votorum, suisque
Exitio toties futura.
Nam quae remotis usque adeo jacet
Gens ulla terris? quod mare tam procul
Ignotum acerbis Appulorum
Exiliis, Calabrumque cladi?
Non his beati quaeritur artibus
Quies Honesti, non bona strenuae
Virtutis: et frugi parata
Regna domi, populique pace.
Sed haec silenti non patiens amor:
Tu vero captis artibus optima
Rem auge, decusque; et nationum,
Ut merita es, caput usque vive.
Quod hucusque diligenter attuli, haud prorsus inutile futurum huic
parvi operis instituto putavi; utrum me mea haec fallat opinio, sincerum
attenti lectoris judicium indicabit; sed si ille unquam procliviori animo ad
favendum erit, prius velim intelligat, cui aliqua habenda sit gratia. Haec
et habenda, et referenda a me est Cl. V. Georgio Ferrich concivi meo, a quo
scire atque ediscere plurima potui ex iis praecipue, quae minus obvia, et ad
lectoris mentem forsitan interdum alliciendam idonea reperirentur. Cur enim
dissimulem bona, quae mihi ab hujus viri consuetudine promanant? Hic mentem
lectissima eruditione instruit, hic animum molestissimis curis defatigatum
ad leniora traducit; neque id suavitate tantum, quae ex ejus aptissimo
sermone percipitur, sed et dulcedine atque concentu latini carminis, in quo
maxime eminet. Quum enim ille se musis potissimum tradidisset, videntur hae
Sacerdoti suo opportunis omnibus disciplinis instructo ad earum sacra
recolenda intimos aditus reclusisse. Multis hoc, sed praecipue illis quidem
patet (quod mihi interdum usu venire laetor) queis modestissimus Poeta
confertas, ut ita dicam, e lectissimis Parnassi floribus corollas deferre,
atque in sinum reponere gaudet. Sed brevi in 76
lucem prodibit meditatum, et ad unguem redactum ab eo opus, quod
cumulatissime hoc meum de illo judicium omnibus, ut credo, comprobabit.
Exegit enim poeticam versionem latinis metris omni eorum varietate ac
suavitate adhibita, a pluribus adhuc tentatam, a nullo vere ad optatam metam
perductam, nisi (ut puto) Italica lingua ab elegantissimo Xaverio Mattei;
versionem inquam poetae illius divini, quo nemo neque antiquior, neque
sublimior, et qui certe afflatus a numine videri omnibus, credi autem atque
affirmari nonnisi a suis, atque a christianis debet, Davidem, ut patet,
intelligo, cujus iste noster psalmos omnes sic reddidit, ut religiose
servata idearum pene dicam identitate ac serie, indolem tamen illam latinae
linguae, quae in veteribus poetis nos ad eorum admirationem rapit, admussim
expresserit. Maximus est etiam antiquitatis patriae cultor atque amator, ad
cujus historiam denuo condendam atque supplendam, a quocumque cui vires
operi, ut ipse ait, suppeterent, quamplurima monumenta domi habet ex
tabulariis atque arcanis autographis exscripta. Utinam istiusmodi votum
suscipere velit, qui et implere cumulatissime posset familiaris meus,
optimis disciplinis institutus, atque acri judicio praeditus, quem in
incerto sum, plus ne in pretio habeam, an diligam, Patricius juvenis Junius
de Resti: nullus enim eo ad historiam conscribendam aptior censeri debet, si
praecipua historici dos est, ut ne quid falsum dicere audeat, neve quid
verum non audeat. His accedit etiam, quod avus ejus vir egregius patriam
historiam exorsus est, quodque illum qui avitas virtutes superavit, hanc
saltem aequare par esset, atque in eodem curriculo versari. Sed ad Georgium
Ferrich redeo, cujus solertia ac virtus in Illyrica lingua et poesi quoque
enitent; in qua plurima specimina edidit, quae a nostris leguntur, quaeque
illis in deliciis sunt. Fateor autem, quod pudet, me, qui haec praedico,
aliorum potius, quam proprio judicio acquiescere debere; sero enim et summis
labiis Illyricas literas attigi, alibi detentus, et in diversa, non ausim
tamen potiora dicere, saepe 77 distractus.
Desiit enim jamdudum apud nos studium hujus linguae nobilissimae,
antiquissimae, et cujus Gesnero teste, usus est integris sexaginta
nationibus, quaeque ideo quartam Europae, atque aliquam Asiae partem
pervasit. Dum enim extera nimis curiose sectamur, nostra prave despicimus.
Non in eodem pretio illam habuit Carolus IV, qui in illo diplomate, quod
autem vocant, Romani Imperii Electoribus praescribit, ut septennes filios
praeter Italicam, Latinamque, Illyricam linguam doceant; non majores nostri,
apud quos seculo XIV, XV, et XVI praeclarissime viguit; tanta est autem
illorum temporum seges, ut quamplurima volumina confici possent, si modo
omnia heroica, drammatica, didascalica, et erotica, quae a plusquam triginta
poetis habentur, quaeque adhuc inedita sunt, in ordinem redigerentur. Nec
deessent, absit verbo invidia, qui cum Petrarcha, Tasso, Chiabrera, aliisque
forsitan essent comparandi. Nostra vero dialectus, quae est una ex octo
similibus, in quas Leibnitio teste, Illyrica lingua dispertitur, in primis
elegans est et copiosa, itemque loquendi formulis ad grandem et magnificam
orationem accomodatis abundans, neque nescio quid asperum atque hiulcum, ut
finitimae, auribus saltem ineruditis, ut meae sunt, sonat. Multum autem
locupletari poterit, et ad certissimam syntaxin Illyrica lingua adduci,
postquam illius onomasticon, quod a Petropolitana academia jussu Catharinae
II, quae nihil ad gloriam suae gentis atque ad immortalitatem sui nominis
propagandam praetermittit, erit absolutum. Quidquid enim in eo genere
habetur, mancum atque defficiens est. Sed nihil adeo utile foret ad
Illyricam linguam a Dialectorum idiotismis atque anomaliis purgandam, et ad
priscam veritatem severitatemque traducendam, quam canones syntetici a docto
et philosopho viro statuendi ad normam illam, quae invariabilis atque
antiquissima est IV seculi, quamque in libris qui lithurgia glagolitica
appellantur, praecipue contineri certum est. Hanc vero ex sacris Bibliis
versionem nostrae dialecto proximam, probabilibus conjecturis innixi
78 eruditi, doctori maximo, qui jam ex
nostra gente est, Divo Hieronymo attribuunt. Est autem exarata literis
Cyrillianis, quae, ut Critici illustres demonstrant, eaedem sunt ac Cadmeae,
sive Phrygiae, sive veteres Graecae; unde Herculi Aegyptio juxta Ciceronem,
aut multo magis antiquiori Atlanti, juxta Herodotum inventio referenda
esset. Quis Scythicas omnes migrationes enumeret? Praecedunt hae omnia
tempora, de quibus in historiis mentio aliqua fieri potest; illa enim
vastissima regio quae Scythia dicitur, patria communis nationum dici potest,
unde optime a Leibnitio vagina gentium fuit appellata. Quamplurima exinde,
ut ipse ait, haud inficianda vestigia Scythicae linguae, idest Illyricae,
quam et Ovidium inter Sarmatas et Getas exulem, didicisse novimus, adhuc
impressa remanent in omnibus septentrionalium nationum linguis, atque in
earumdem derivatis, neque in iis tantummodo, quae in usu modo sunt, verum
etiam in illis, quae cum earum populis jamdiu esse desierunt. Ad ista
potissimum quadrant, quae doctissimus Levesque, in sua recenti Russorum
historia, ex instituta inter Latinam Aborigenum, atque Illyricam linguam
analogia concludit; illa enim aptissima sunt, ad confirmandam luculenter
hujuscemodi sententiam. Sed quidquid de eo sit, ad intermissa redeo. Ex quo
a septentrionalibus populis, a Scandinavis scilicet, sive Slavis veteribus,
qui haec loca quondam insederunt, Illyrica lingua ad nos fuit advecta,
multas illa quidem varietates atque vicissitudines subire debuit, maxime ex
plurimorum idiomatum informi coalitione. Huic necessitati, cui omnes linguas
subjacere par est, postquam societates adolescunt, homines perspicaciori
ingenio praediti succurrunt; observationis enim ope atque praesidio, omnes
orationis partes definiunt, regulas quae sunt eis maxime consentaneae
firmant, juxta quas in loquendo, sed praecipue in scribendo ipsi utuntur,
aliisque omnibus ut iisdem, si placere volunt, se obstringant, auctores
fiunt. Inde fit, ut vera loquendi atque scribendi ratio, nullibi exacte ea
sit, qua vulgus utitur, verum ea quae regulis atque exemplis 79 placentibus munita, auctoritatem ex antiquitate
etiam recepit. Sic Italica lingua, cujus bases potissimae sunt Latina, et
illa Provincialis dicta, a Dante et ab aliis XIV seculi scriptoribus
expolita atque perfecta, pulcherrimam tandem atque genuinam formam induit;
quamquam in tota Italia nullus sane sit locus, ubi lingua aut Boccacii, aut
Petrarchae in usu vulgari sit, et Florentini ob puritatem et elegantiam
sermonis maxime laudentur, eo quod minus aliis ab illa politiori a paucis
sancita, ab omnibus recepta lingua distant. Dialectorum ergo conditor est
vulgus; linguae autem ejus, quae in deliciis cultioribus praecipue hominibus
ejusdem gentis esse solet, conditores et habentur et merito sunt, qui
praeclarissimis ingenii sui viribus freti scriptis immortalibus proditis,
homines ad sui admirationem excitarunt; unde postea grammatici utile, sed
aliquando permolestum ac perniciosum hominum genus, accuratissime regulas
suas omnes traxere. Sed sicuti neque Neapolitani, nec Bononienses, neque
Veneti elementa eorum dialecti, pro Italicae linguae elementis obtrudere
cuiquam possent, sic neque nos, neque septem alii populi, qui, ut antea
dictum est, peculiari Illyrica dialecto utuntur, satis auctoritatis aut
virium habere possunt, ut ex propria dialecto universalis linguae canones
condant, atque ex istiusmodi norma de regulari deque eleganti caeterorum
dialectorum indole atque structura, sententiam suam ferant. Nihil ergo magis
necessarium, quam novam Illyricam grammaticam conficere, ex IV seculi lingua
nullis idiotismis deformata deductam, quaeque unice in glagolitica liturgia
asservatur. Hanc omnes linguae amatores haud falsis praeoccupati opinionibus
exoptant; haec sola ad consonantiam revocare discordem syntaxin valeret;
haec innixa invariabili, qui in Ecclesiis custoditur, textu, quemque, ut
credere par est, D. Hieronymus ex germana illa atque antiqua Illyrica lingua
perfecit, robur veritatem auctoritatemque eidem linguae, cui modo nulla est,
apud omnes in posterum necessario conciliaret. Sperandum est itaque, quod
literis atque scientiis in Petropolitana 80
urbe cum gloria gentis magis usque gliscentibus, aliquis tandem huic rei
operam navare velit, quod eruditum aeque ac philosophum virum desiderat. Hac
non vulgari conditione apprime praeditus fuit doctis aeque ac bonis
desiderandus Matthaeus Sovich Archidiaconus Arbensis, qui Slavam grammaticam
Meletii Smotriski, quae ad desideratam aliquantisper accedit, in meliorem
formam redegerat, additis etiam observationibus doctissimis: onomasticon
Slavum quoque meditabatur, quod perfecisset, nisi injustis adversitatibus
praepeditus morte demum fuisset praeventus. Hic plurima operis sui pretiosa
monumenta reliquit, quae ut humanae res sunt haud miror latere, si adhuc
forsitan existunt. Fuit nuper et alius vir Clemens de Comitibus Grubiscich,
qui non illotis, ut ajunt, manibus ad haec sacra tractanda accessisset, et
cujus habetur insignis disquisitio in originem et historiam alphabeti
Slavonici glagolitici vulgo Hieronymiani Venetiis apud Pasquali impressa
anno 1766. Sed quum nulla sint studiis praemia proposita, nullae pene
laudes, nisi quae ab ignotis et toto, ut ita dicam, orbe divisis sperari
possunt, ardor ille se totum quibusdam studiis dedendi aut nunquam
excitatur, aut citissime extinguitur. Hinc fit, ut plurima perpetuo
desiderentur, paucissima semper fiant. Haec sunt quae de Illyrica lingua, de
qua potissimum Patricius ordo apud Rhacusanos optime promeruit, habui
dicere, quae si nimis longa videtur, imperitiae; si brevia, brevitati hujus
operis attribuantur.
|