Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Previous paragraph

Next paragraph

Caeterum nobilitatem hac quoque ratione armorum usu exuendam se ipso patet, quod nemo certe, nisi avito degener sangvine, aequo animo ferat, praesertim cum de iis, quos aetas, aut natura armis minus idoneos effecit aut quos indispensabiles alio vocant occupationes articulo 18. 1566. §. 5. 6. alioquin provisum habeatur. Porro hac in re ad funestam quae ex hoc fonte suapte flueret sequelam advertere operae profecto pretium est proinde etiam armis ultro debet conservari. Praerogativae, quibus nobilitas Hungarica gloriatur, omnes pure intuitu huius militandi oneris concessae sunt, hoc ergo semel sublato surgit illico insuperabile praerogativas illas sufferendi argumentum. Ac hoc quidem praecipua esse debet nobilitatis ratio ne sibi armorum usum adimi paciatur; iam quod id nec Principis intersit, videamus. Praeclarus (ut alias semper) Montesquieus monuit Principes, genium populi, cui ipsa gubernii forma superstructa est, nunquam esse mutandum, Quippe imperium, inquit Tacitus, iisdem artibus, quibus partum est, [ERROR: no reftable :]prekriženo facillime amittitur* facillime retinetur. Et sane quis non videat male sibi consulturos Batavos, si dimisso, quo suum et constituerunt, et hactenus conservarunt imperium, commercii genio suos ad rem militarem animos incipiant comparare. Iam Hungaros Regnum hoc armis et comparasse, et conservasse hactenus, ac universim militarem genti huic inesse genium nemo inficias ibit; e re itaque Principis tanto minus esse videtur militarem gentis spiritum prorsus opprimere, quod vicinum habeat adeo hostem ut nisi illo militaris pectore retineretur, procul dubio vel adversus primas eius discursiones loco cedere, vacuamque relinquere regionem cogeretur; cuius manifesto vel illud sit indicio quod experientia compertum sit, ubi Turcicum exoritur bellum, magis in remotis Styriae Carnioliaeque provinciis quam in proximis ad Turciam Hungariae finibus trepidari; [ERROR: no reftable :]prekriženo qua id unum* qua in re id unum observari oportet, non posse militaris gente quapiam spiritus contineri, nisi infractum eidem libertatis suae exercitium relinquatur; cuius enim collum grave premit servitutis iugum, eius certe animus in militaris spiritus non facile assurget.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica (), Verborum 10693, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendisc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.