9.
1 Praelati et ecclesiastici, ordines item religiosi, qui bona
legaliter tenent, hoc ipso quidem iure veri sunt Status Regni, sed non nisi in gratiam
venerandae religionis segregatum Statuum Ordinem constituunt. 2 Caeterum,
quamvis ad conciliandum Romano-Catholicae, velut Regni, religioni decus, ornamentum, et
splendorem maximopere intersit, ut huic Statuum Ordini sua constet authoritas; tamen ex bonis
proventibusque ecclesiarum, quibus illae dotatae sunt et quae porro etiam, velut dotes
ipsarum, in perpetuum pro illis conservari administrarique debent, saltem tantum pro
singillativis beneficiatorum dignitatibus exscindatur, quantum sive pro magnificentia
praesulum, sive pro presbiterorum honorifica vitam sustentandi ratione suffecturum fore ex
aequo et iusto iudicaverint Patres Patriae in comitiis congregati; alioquin non proprietario,
sed usufructuario iure bona ecclesiarum metropolitanarum, cathedralium, conventualium,
collegiatarum, abbatialium, praeposituralium, monasterialium, altarialium etc. per
beneficiatos possidentur. 3 Reliqui superflui bonorum rescindendorum fructus
in Regium Regni Thesaurum influant, inde in religionarios nationis usus secundum compertas
necessitates rursus dimanaturi.
4 Prout vero huic Statuum Ordini per primatum inter reliquos Ordines de
insigni praerogativa sufficienter prospectum habetur, ita vel ad conservandum inter Statuum
Ordines iustum aequilibrium lege constituendum esset ne individuis venerabilis cleri
dignitates vel officia saecularia conferantur neque ulibi in dicasteriis publicis aliter quam
in qualitate repraesentantium sui ordinis admittantur.