Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
1 Magnates et Nobiles, quod alioquin ex lege naturae ad sui suorumque
felicitatem, ex fine vero illo civitatis, in quam sub ducibus et regibus olim coaluerunt, ad
sui suorumque securitatem omnimode procurandam obligentur; pristino illo praeclaro in Regno
Hungariae tum feliciter florente securitatis instituto non iam nisi in monumentis superstite,
praesentibus vero rerum circumstantiis aliam utique nunc provisionem exigentibus, titulo
redimendae 3198 legalis, nobilitati certo summe onerosae insurrectionis, ex iusta
animisque Hungarorum peculiariter ingenita humanitate in levamen miserorum, communis
securitatis onera unice portantium, colonorum et civium iustum subsidium belli pacisque parem
securitatem exigentis tempore, quot annis libere tum applacidaturi sunt cum per Senatum Regni
Excelsum Statibus et Ordinibus Regni in provinciis generaliter congregatis praevie et
rationes Camerae Regiae de proventibus et erogationibus Thesauri Regni Regii, et praesentes
Regni necessitates clare ob oculos positae fuerint.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|