Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

11.

1 Prout vero admiranda plane maiorum nostrorum sapientia, prudentiaque id, quod verae libertatis felicitatisque studiosissimae nationes aliae nunc demum partim meditantur, partim exsequuntur, mox iam in primis huius Inclyti Regni incunabulis salubriter institutum fuit: ut praelati et magnates reliquos Regni nobiles omni quidem honoris, nulla tamen civilium iurium praerogativa antecellant; ita ad perficiendum hoc felicis reipublicae institutum etiam civibus, quartum Regni Statuum Ordinem constituentibus, etsi non eadem honoris, eadem tamen civilium iurium praerogativa, non saltem in concreto, sed omnibus in individuo, ex iure civitatis et iustitia concedenda est. 2 Quodsi deinde similia etiam de diversarum in Regnum receptarum Christianarum religionum cultoribus lex constituerit; quod si concessa fuerit colonis rusticis, terras dominorum suorum saltem colentibus, non possidentibus, atque ideo in republica per ipsos terrestres dominos sufficienter repraesentatis, nativa illa liberae migrationis libertas: nae, tum in complemento vetustae suae et antesignanae gloriae posita gens Hungara ultro quoque aliis populis se immitandam praeponet; utpote quae aequitati, ceu basi verae libertatis, iam a patribus dudum fundatae, felicitatem totius populi nunc superstruit omnibus numeris absolutam.

3200
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.