Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous paragraph

Next paragraph

6 Eventus hi notabili jam in prima regum periodo quoad imperii formam mutationi locum dederunt. 7 Parte enim ex una, cum deleto magno servorum numero nobiles omnes suas terras per hos excolere jam non potuerint, liberum vero hominem post adoptata Christiana sacra extra proelium in servitutem redigere non licuerit (a), res ipsa eos coegit ut magnam terrarum suarum partem sub certis conditionibus colendam liberis hominibus concredere debuerint. 8 Atque hinc illae conditionariorum, hospitum, villanorum, castrensium, praedialium et iobbagionum castri conditiones enatae sunt. 9 Ita variae inter servos et nobiles mediae liberorum hominum classis invaluerunt. 10 Ita denique post conflatum etiam (ut alibi docuimus) e conditionariorum et servorum obligationibus, rusticorum statum liberorum variae speciei hominum numerus adeo auctus est ut is nobilium censum longe anteiret. 11 Cum Hungari hanc populi longe maximam partem iure civitatis frui non permiserint, nullam eidem proprietatem fundi immobilis, sed temporaneum tantum aut certe precarium usum fructum concesserint, eandem et a capessendis magistratibus, et a jure suffragii in comitiis arcuerint, quo magis nobilitatis decrevit, horum autem auctus est numerus, eo magis etiam prior democratia in aristocratiam inclinavit.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.