Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 15 Quam primam in scriptum redactam tenemus sub Andrea II constitutionis formam, hac monarchico-aristocratica gubernii forma restauratur.

1 Quid itaque mirum si nobiles constituendae alicujus firmae constitutionis desiderium incessit? 2 Et vero praeter inhibita omnia recensita aggravia, decreto hoc legislativae principis potestati limites quoad ius tributa imperandi positi, constitutumque fuit primum ne rex imposterum subditis nobilium ullum tributum, ullas collectas imponere possit, articulo 3-o. 3 Deinde ne ab ipsis liberis hominibus in privatorum terris residentibus aliud quam mardurinarum tributum, quod Colomannus antiquato liberorum denariorum, cui inde a S. Stephani temporibus subjiciebantur, censu induxerat, exigere possit, articulo 27-o. 4 Executiva etiam principis potestas primum quoad collationem bonorum et officiorum ita restricta fuit ne haec exteris, sed nobilibus tantum Hungaris conferre possit, articulo 11-o et 20-o. 5 Et quia cameralibus, salinariis, et tricesimalibus officiis Judaei et Ismaelitae licet domestici admoveri coeperant, ab eo quoque prohibitus fuit articulo 24. 6 Deinde in cameralibus hic positus fuit limes ut rex depositoria, a quibus salem venderet, tantum in confiniis erigere, in ipso vero regno nonnisi in Regécz et Szaboch tenere possit articulo 25, quod utique liberam in ipso regno salis distractionem eotum fuisse ostendit. 7 Porro ne rex monetam alterius, quam, quae sub Bela III viguit, ligae cudere possit, articulo 23-o. 8 Denique in militaribus quod, cum nobiles propriis sumptibus militare teneantur, id rex ab ipsis nonnisi intra limites regni exigere possit, articulo 7-o. 9 Iudicialis etiam regis potestas eo limitata fuit ut is motas tantum ad amissionem capitis aut bonorum causas judicare possit, articulo 8. § 1-o; reliqua vero iudiciorum forma articulis 5. 6. § et 9-o adumbratur. 10 Stabilitam hac ratione constitutionem Hungari triplici praesidio muniverunt. 11 Primum, data palatino et regem et status, si ab eadem derivarent, ad ejus observationem cogendi authoritate. 12 Dein exacto a rege ejusque filiis de illa observanda juramento (a). 13 Demum concessa primati regem, si eam infringerat, excommunicandi potestate.

3402

14 (a) Andream II occasione inaugurationis sacramentum nuncupasse patet ex ipso alterius ejusdem, quippe de 1231, decreti articulo 5-o, uti id uberius explicatur in Vestigiis Diaetarum sub nota (a) pag. 104. 15 Ne quis tamen dubio locus supersit, eruitur id diserte ex epistola Pontificis de 1235, ubi de Andrea loquens ait: "Cum (...) in coronatione sua juraverit etiam jura regni sui et honorem coronae illibata servare." 16 Et hinc tuto existimare licet quod antecessores etiam Andreae II, quos pariter jurasse mox ostendemus, ad consimilem ferme formam sacramentum nuncupaverint.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.