Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 19 Sub Bela IV eadem conservatur.

1 Quod Bela IV decretum Andreae de 1222. adhuc qua junior rex confirmaverit, constat. 2 Quod inaugurale insuper occasione coronationis sacramentum dixerit, admodum probabile est. 3 Attamen quod eadem occasione inaugurale etiam ediderit diploma, non constat. 4 Decretum certe Andreae II eum occasione coronationis iuramento non firmasse inde apparet, quod primo post 31 annum consimile illi ediderit, et ne huic quidem ullam Andreani decreti vel mentionem injecerit. 5 Cum Bela decreto hoc non omnia, quae in decreto Andreae II continentur, constitutionis capita recenseat, probabili indicio est quod ille iis tantum contravenerit, quae hic renovantur. 6 In particulari, praeter sublata per Andreanum decretum aggravia, sub Bela IV haec de novo emersisse apparet quod regii homines multas nobilium, et hi vicissim populorum regiorum terras occupaverint, quae reciproce restituendae ordinantur articulo 2-o et 5-o. 7 Quod rex seu domi, seu in exercitu deficientium bona via facti occupaverit; id enim articulis 6-o et 9-o prohibetur. 8 Caeterum hoc quoque decretum nullo iterum alio quam regis filiorumque suorum juramenti, tum intentatae anathematis poenae praesidio fulcitum fuit. 9 Vel ex ipso tamen decreti hujus tenore, tum quod Belam comitia saepius celebrasse in Vestigiis Diaetarum evictum sit, sub hoc eandem, quam sub Andreae II explicuimus, constitutionem viguisse satis apparet.

10> (a) Ex articulo 5-o decreti de 1231. <11 Vide in Vestigiis Diaetarum notam (a) ad hunc articulum pag. 104.

3410
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.