Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
1 Quod Bela IV decretum Andreae de 1222. adhuc qua junior rex
confirmaverit, constat. 2 Quod inaugurale insuper occasione coronationis
sacramentum dixerit, admodum probabile est. 3 Attamen quod eadem occasione
inaugurale etiam ediderit diploma, non constat. 4 Decretum certe Andreae II
eum occasione coronationis iuramento non firmasse inde apparet, quod primo post 31 annum
consimile illi ediderit, et ne huic quidem ullam Andreani decreti vel mentionem injecerit.
5 Cum Bela decreto hoc non omnia, quae in decreto Andreae II continentur,
constitutionis capita recenseat, probabili indicio est quod ille iis tantum contravenerit,
quae hic renovantur. 6 In particulari, praeter sublata per Andreanum decretum
aggravia, sub Bela IV haec de novo emersisse apparet quod regii homines multas nobilium, et
hi vicissim populorum regiorum terras occupaverint, quae reciproce restituendae ordinantur
articulo 2-o et 5-o. 7 Quod rex seu domi, seu in exercitu deficientium bona
via facti occupaverit; id enim articulis 6-o et 9-o prohibetur. 8 Caeterum
hoc quoque decretum nullo iterum alio quam regis filiorumque suorum juramenti, tum intentatae
anathematis poenae praesidio fulcitum fuit. 9 Vel ex ipso tamen decreti hujus
tenore, tum quod Belam comitia saepius celebrasse in Vestigiis Diaetarum evictum
sit, sub hoc eandem, quam sub Andreae II explicuimus, constitutionem viguisse satis apparet.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|