Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

13.

1 Sed interest reipublicae vehementer ne ablegatorum in Tabula Excelsi Senatus inferiore considentium magistratus ultra unum mensem duret. 2 Quapropter semper s uccedant prioribus exacto mense novi alii ex repraesentandis quatuor Regni partibus ablegati per procuratorem nationis evocandi ex illis in specie comitatibus et civitatibus, qui vel quae in serie pro quolibet generali Regni districtu ob id peculiariter in comitiis elaboranda ordine invicem consequentur.

3 Tabulae autem superioris decedentibus assessoribus in Senatu Procerum succedant semper repraesentandarum vacantium dignitatum per Regnum seniores; ita Excelsus hic Procerum Senatus coalescet semper e viris et aetate et consilio venerandis, qui, quod magistratum ad dies vitae, sanitate favente, constanter gerunt, omnium in Senatu etiam anteactorum memores optime certe iis consulent quos necessitas sustentandae reipublicae libertatis in Excelsi Senatus Tabula inferiore frequenter permutari exigit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.