§ 25 Interna gubernii forma fuit vitiosa.
1 Internum negotiorum statum periodo hoc illud non modice [ERROR: no reftable :]
25.1 modice: modici B
perturbavit quod nec politica a judicialibus negotia satis separata, nec potestatis
seu executivae seu judicialis exercitium debite ordinatum fuerit.
2 Civium
enim causas iudices jam majores villae, jam richtardi in veteribus litteris compellati
decretorie dirimebant, ita, ut sententias ipsorum nullas potuerint appellari, sed si quae
pars sententia hujus judicis se gravatam existimabat, ipsum judicem coram rege convenire
debuerit (a).
3 Comites castrorum eadem ferme potestate adscriptis castro populis
imperabant (b).
4 Nobiles usque Andream II sicut sub nullius alterius, quam regis vexillo
militare, ita nullius praeter regem judicium agnoscere inter praecipuas status sui
praerogativas reputabant (c). 5 Voluit quidem mederi defectui huic Colomannus
per institutum in singula dioecesi judicium primae instantiae quod universas cujuscunque
status nobilium causas cognoscat (d). 6 Verum judicium hoc vel jam antea, vel
certe per primum Andreae II decretum debuit aboleri, cum nulla amplius ejus sive in hoc, sive
in posterioribus decretis memoria occurrat majoresque nobilium causae iterum ad tribunal
regium revocentur, sola minorum causarum cognitione palatino delata.
7 Nullum etiam inter regem et ultimam effectuantem iurisdictionem
intermedium corpus fuit per quod tamquam vehiculum reges sua in effectum legum mandata ad
subalternas jurisdictiones dimitterent, quod ab his de effectuatis regiis mandatis rationem
exigeret, regemque de eo reddideret certiorem. 8 Itaque reges ipsi sua partim
per praecones, partim per cursores publicos mandata subalternis jurisdictionibus
significabant, et cum ipsis de singuli effectu rationem exigere non vacarent, haec impune
plerumque ita negligebantur, ut si regi quodpiam horum effectui dari intererant, refractarium
magistratum ad id armis demum cogere debuerit (e).
3434
9 (a) Patet id e pluribus civitatum privilegiis; speciminis causa libet
unicum civitatis Pestiensis provocare, ubi dicitur: "Si per ipsum (majorem villae) debita
iustitia alicui non fuerit exacta, ipse villicus, et non villa debeat conveniri coram nobis."
10 (b) S. Steph. lib. 2, cap. 43, dicitur: "Si quis militum judicium a
comite suo recte judicatum spernens ad regem appellaverit". 11 Verum
appellata haec propter adjectam gravem 10 auri pensarum poenam raro locum habuerit.
12 (c) E S. Ladislai l. 3, cap. 3-o apparet palatinum non proprio officii
jure, sed regis nomine nobilium causas cognovisse, id quod postea judex curiae praestabat.
13 Sub Andrea II jam ipsi comites nobilium causas decimales discutiabant,
articulo 5-o. 14 Reliquas omnes, praeter sententias [ERROR: no reftable :]
25.12 sententias: sententiae B
capitales et ad amissionem bonorum palatinus judicabat; hae enim soli regi
reservantur, art. 8-o.
15 (d) Combina Colomanni libri 1. cap. 2-um et 7-um usque 13-um et videbis
institutum illud nil aliud fuisse quam judicium primae instantiae pro causis nobilium.
16 (e) Plena est exemplorum ejusmodi historia, quibus rex refractarios
comites armis compescere debuit.