Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
4 Iam primum non definitus regiae successionis ordo eum produxit effectum
ut exstincto Arpadiano masculo sexus foemineus successionem, status ius electionis, Pontifex
ius dirimendae litis hujus ad se pertinere praetenderint. 5 Et sane si
successio sexus foeminei et primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, Andreae III
filia sua Elisabetha, quam ex Clara Euphemia, comitis Goritiensis filia, suscepit, et hac
demum sine haeredum solatio sublata, Carolus I succedere debuisset. 6 Status
ut jus electionis sibi vendicent, alii in Venceslaum, alii in Ottonem, utrumque a masculis
Arpadianis regibus agnatione remotiorem, 3452 alii in Carolum ipsum vota
contulerunt. 7 E controversia hac civile, quod toto decennio Hungariam
misere afflixit, bellum enatum fuit. 8 Lassi tandem tot calamitatibus status
in partes Caroli concesserunt, ut hac ratione et foeminei Arpadiam sexus rationem habuisse
et tamen iure suo electionis usi fuisse videantur. 9 Litem vero cum
Pontifice ita composuerunt ut ille ius electionis statuum, hi ius confirmationis Pontificum
agnoverint.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|