Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 91 Forma tributorum et status aerarii sub Uladislao.

1 Quod oeconomica adtinet, tributa in Hungaria sub lucri camerae, in Croatia sub mardurinarum, in Transylvania sub quinquagesimae nomine etiam sub Uladislao depensa fuisse art. 26:1492. reddit manifestum; an tamen ultra lucrum camerae deductum jam ferme in consvetudinem sub Mathia I unius floreni subsidium Uladislao etiam et quoties oblatum fuerit, non ita est expeditum. 2 In decretis ejus, quae exstant, nulla oblati subsidii mentio occurrit; et cum praeter illud, quod cum stipendiario a Mathia sibi relicto milite primo statim regni anno confecit, nullum bellum gessisset, videtur postulandi subsidii nullam vel causam habuisse. 3 Bis tamen intra 24, quibus regnavit, annos subsidium hoc eidem decretum fuisse fide diplomatum tenemus, nempe 1500, quo inducias cum Turca rumpendas bellumque eidem inferendum in comitiis decretum quidem, sed in effectum perductum non fuit (a), deinde 1508. quo eidem subsidium unius floreni pro necessitatibus confiniorum oblatum est (b).

3618

4 Subsidii, quod regi in Hungaria offerebatur, dimidium tantum in Sclavonia depensum fuisse et ex articulis Regni Sclavoniae decreto 1492. subnexis, et quidem 2-o, et e pluribus diplomatibus constat (c); nec mirum, quando jam sub Mathia 1465. incolas regni hujus ipsarum judicialium taxarum medietatem tantum persolvisse e hujus diplomate, quod in archivo Regni asservatur, apparet (d). 5 Qua occasione observari velim Mosoczium his Sclavoniae articulis perperam distinctum a reliquo decreti corpore titulum dedisse; ea enim re multos in eam erroneam induxit opinionem, quasi hi non in comitiis anni 1492. perlati, sed in distincto Sclavoniae conventu conditi, et in diaeta 1492. tantum praesentati approbatique, sicque decreto illi subnexi fuissent, ubi tamen articuli illi reipsa in comitiis his conditi, et tantum ad finem (prout et nunc cum Croaticis usu venit) collocati fuerunt; et ideo in codice Radaiano articuli hi Hungaricos absque ulla interruptione, prouti et nunc moris est, sequebantur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.