Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 94 Regulatio rei bellicae.

1 Restat ut, quomodo legislatio se circa militaria habuerit, videamus. 2 Peracta Uladislai electione cum Legionem Nigram, quae robur exercitus efficiebat, ad fidem novi regis iuramento adstringi publicae tranquillitatis plurimum interesset, haec vero emerita stipendia impensius flagitaret, reserato domestico Mathiae thesauro hunc a Beatrice regina penitus evacuatum esse compertum est. 3 Debuit publicum etiam aerarium perinde exhaustum fuisse, cum Joannes Varadinensis episcopus praesentaneae huic status necessitati depromptis e proprio peculio 40 aureorum millibus subvenire debuerit (a).

3634

4 Cum tam solers in vindicandis tuendisque juribus suis Mathias Uladislao integros adhuc proventus regios transmiserit, potuit ille primo adhuc regni sui anno stipendiariam militiam ex iisdem sustentare, prout et reipsa duplex, cum Alberto nempe et Maximiliano, bellum cum solo hoc milite (nulla enim insurrectio indicta fuit (b), intra primos 13 regni sui menses confecit. 5 At postquam Uladislaus depacta, ut § *** [ERROR: no reftable :]

94.5 *** in B vacuum relictum.

vidimus, Posoniensi pace 100 aureorum millia Maximiliano persolvere debuit, postquam abusi lenitate sua quaestores regii aerarium depeculari coeperunt, postquam et hoc et inordinata erogationum suarum ratio eo necessitatis eum adegit ut complures proventus regios alienare sicque ipsos redituum suorum fontes diminuere debuerit, tum enimvero eum omnem, quae ultra legalem banderii regalis numerum fuit, stipendiariam militiam dimisisse extra dubium est.

6> Quo tamen anno id evenerit, non ita expeditum est. <7 Stipendiatorum quidem regalium adhuc 1492. in articulis 17. et 18. mentio occurrit. 8 Verum quod per id nil nisi conflatum e mille capitibus banderium regis, tum gentes illas, quas aliqui barones regni intertenere, rex autem stipendia illis dependere debebat, intelligatur, e combinatione reliquarum sub rege hoc perlatarum legum redditur manifestum. 9 Itaque mihi probabile admodum videtur quod Uladislaus paulo post ac bellum cum Maximiliano in autumno confecit, et Legionem Nigram et omnem reliquam, praeter mille equitum banderium, stipendiatam militiam dimiserit (c). 10 In sententiam hanc ea me perduxit consideratio, quod jam in comitiis 1492. alta licet pace rigidior, quam Sigismundea fuerit, insurrectionis norma, unius nimirum equitis a 20 portis articulo 20. defixa fuerit, quodve licet post annum 1492. toto reliquo Uladislai regno nullum bellum gestum sit, sub nullo tamen rege tanta fuerit circa ordinandum insurrectionis modum sollicitudo. 11 Plurimae enim comitiorum 1492, 1498, 1500, et 1504. leges circa objectum hoc versantur. 12 Videntur nempe status defectum stipendiariae per nationalem militiam compensare voluisse.

13 Caeterum cum institutum banderiorum insurrectionis sub Uladislao maxime in apricum perductum sit, libet illud paucis exponere.

3636

14 Banderium regis a mille, privatorum a 400 equitibus computabatur (d); singulum tale banderium vaivodae Transylvaniae, comites Siculorum, bani Croatiae, et comitis Temessiensis officio affixum fuit (e), sed horum etiam stipendia rex et aerario dependere debebat (f); soli praelati ejusmodi banderia propriis impensis alere (g) et, dum opus fuit, in campum educere tenebantur. 15 Et quidem archiepiscopus Strigoniensis et antistes Agriensis singulus duo, seu 800 homines, Coloczensis archiepiscopus, Magno-Varadiensis, Quinqueecclesiensis, Transylvaniensis, Zagrabiensis episcopi et prior Auranae singulus unum, Iaurinensis, Vaciensis, et Veszprimiensis episcopi, Bécs-Váradiensis, Petrovaradiensis archiabbas, praepositus de Lövöld et capitula Strigoniense, Agriense, Quinqueecclesiense et Transylvaniense singulum medium banderium, seu 200, episcopus Csanadiensis, abbas Sexardensis et praepositus cum capitulo Albensi unam quartam seu 100, denique episcopi Syrmiensis et Nitriensis, abbas de Zobor, capitulum Bácsiense, et praepositus Titeliensis unam octavam banderii, seu 50 equites praestare tenebantur.

16 Ita equitatum, quibus rex stipendia dare debebat, 2600, quos vero clerus aluit, 4450, universim 7050 equites effecisse apparet.

17 Reliquis potentioribus dynastis, quorum 44 in articulo 22:1492. recensentur, nullus quidem certus equitum numerus admensus, indultum tamen fuit ut eum, qui a proportione portarum, quas bona eorum efficiebant, obvenerit numerus instar proprii banderii intertenere educereque possint. 18 Solius despotae Rasciae banderium in mille equitibus defixum; Balumsevichio autem, ut cum omnibus suis huszaris, quorum tamen numerus non definitur, exercituare teneatur, impositum fuit. 19 Si praeter despotum reliquos hos 43 dynastas vel per 50 equites supputemus, prodeunt iterum 3150 qui superioribus adjecti efficiunt 10,200 equitatum. 20 Praerogativa haec proprium aducendi banderium procerum aetatis illius animos ita occupavit ut anno 1500. quindecim regis aulici articulo 21. descripti, cum concessum dynastis in comitiis 1498. proprii banderii honorem ex toto obtinere non potuerint, id adminus impetrarint ut statuendum a bonis suis militem, si rex ipse in persona exercitum ducat, non comitatus, sed regis ipsius vexillo submittere possint (h).

3638

21 Regis et quatuor illorum baronum banderia, quibus eum stipendia suppeditare debuit, stipendiaria; miles, quem praelati aliique potentiores dynastae servare debebant, banderialis; equites, quos reliqua nobilitas a portarum, quas bona cujusque efferebant, proportione praestare debebat, portales; ipsum armatae nobilitatis corpus insurrectionalis militia vocabatur; ubi omnes hae militum classes confluxerant, exercitus generalis vocabatur. 22 Huic aut ipse rex aut palatinus, aut capitaneus regni praesse debuit (i), verum non erat in regis potestate generalem hunc, ut dicebatur, exercitum statui convocare; ante omnia stipendiariam et banderialem militiam hosti objicere debuit. 23 Si haec resistendo par non fuit, tum primum portalem et insurrectionalem militem potuit convocare (k).

24 Quantitas portalis militis 1492:20. § 3. in uno equite a 24 colonorum portis, et a nobilium vero unius sessionis a 10 domibus defixa fuit. 25 Verum mox 1498. ad 36 portas et quoad possessionatos et quoad impossessionatos nobiles restricta fuit. 26 Solis comitatibus inferioribus, velut hosti magis vicinis, unus a 24 portis eques imperabatur.

27 Banderium ut in media parte e gravis armaturae (qui armigeri vocabantur), media vero parte e levis armaturae equitibus (qui huszari audiebant) consistat, citato 1492. articulo decernebatur. 28 Verum 1498. articulo 16-o § 1. ut banderii altera etiam medietas e gravis armaturae equitibus constet, decretum fuit. 29 Qui a portis praestabatur eques, scuto, lancea, arcu, manuali, et, quoad fieri poterat, lorica armatus esse debuit; e quo confici videtur quod huszari adminus frameis, armigeri pistoletis, si non etiam brevioribus sclopis provisi fuerunt.

30 Ex omnibus his apparet totum exercitum e meris equitibus conflatum, statariam e contra illam Mathiae nigram legionem totumque usque adeo stipendiarium peditem, cujus ille ope tot victorias reportavit, dimissum fuisse (l).

31 Caeterum sub Uladislao confiniorum etiam securitati in comitiis providebatur. 32 Hactenus id tantum sancitum fuit ut huic rex e propriis proventibus procurare teneatur. 33 Articulo 1495:36. jam constituitur ut singulum fortalitium duos habeat praefectos, quo uno propriorum negotiorum causa absente, alter semper praesto esse possit et debeat. 34 Et cum dissolutis his temporibus avaritia ipsos militares 3640 praefectos jam ita corruperit [ERROR: no reftable :]

94.34 corruperit: corrupuerit B

ut Belgrado et Iaicza, praecipuis eotum limitaneis castris, ipsa bellica instrumenta furto ablata fuerint, in authores sceleris hujus inquirendum decernitur articulo 35, et, ut rex in posterum finitima castra victualibus necessariis magis provideat, articulo 33. ordinatur.

35 (a) Vide Bonfinium et Tuberonem.

36 (b) Indicta in 14-am Septembris pro coronatione diaeta videtur mero caeremonialis fuisse. 37> Acta ejus nulla supersunt. <38 Sed nec ullus scriptorum meminit in ea insurrectionem dercretam fuisse, licet id litteris omnino consignarint tantam tamque ordinatam militiam ad coronationem hanc confluxisse, ut debellando et Alberto et Maximiliano par fuisse visa sit. 39 Comitia vero, quae Uladislaus prima egit, 1492. pro festo Purificationis confecto jam utroque hoc bello celebrata sunt. 40 Exstant quidem in Vestigiis Diaetarum pag. 411-a litterae statuum de 10-a Aug. 1490. ad civitatem Bartphensem datae, ubi dicunt: "Majestas Domini Nostri regis eundem D. Ioannem Albertum (qui superiorem Hungariam jam invaserat) cum satis numeroso exercitu et cum universis viribus suis, quas magnas habet, insequi decrevit." 41 Exstant ibidem pag. 413. aliae ipsius Uladislai de 14-a Septembris ejusdem anni litterae, quibus eidem civitati ita rescribit: "Absoluta celebratione coronationis nostrae Hungariae, curabimus succurrere necessitatibus vestris". 42> Verum nihil horum in effectum ivit. <43 Peracta coronatione miles omnis in hyberna dimissus est idque dedit Maximiliano occasionem ut illo adhuc autumno non tantum Austriam receperit, sed et potiorem Transdanubianae Hungariae partem occupaverit.

44 (c) Nisi enim militia haec jam ante diaetam 1492. dimissa fuisset, certe aliqua ejus, qua a stipendiato regis et aliquot baronatum banderio distinctae, in articulis diaetae hujus mentio occurreret.

3642

45 (d) 1498. art. 20.

46 (e) 1498. art. 21.

47 (f) 1492. art. 17. "Quod Regia Majestas tam officiolatus ejus tenentibus quam et aliis exercituantibus de stipendio regali dispositiones faciat." 48 Per alios enim exercituantes nonnisi proprium regis banderium, per officiolatus vero tenentes, quatuor illi barones, qui in provocato in praecedenti nota articulo recensentur, intelligi possunt.

49 (g) Quod praelati admensa sibi banderia continuo intertenere debuerint, alioquin constat. 50 Neque tamen id ita recipiendum est quasi statarium, qualis nunc in more est, militem adere debuissent. 51 Verum habebant illi suos praediales, qui ea lege sessiones suas possidebant ut tempore pacis aut decimam, aut exiguos quosdam census praestare, tempore belli vero contra hostem propriis armis, sumptibus tamen dominii sui prodire debuerint. 52 Et tales hodiedum habet episcopus Zagrabiensis.

53 Capitula, conventus, praepositi, abbates, piique viri ecclesiastici decimas habentes non tam banderia servare, sed praeter obvenientem a numero colonorum suorum numerum, certum insuper a proportione decimalium proventuum militem praestare debebant, proportio autem haec aequanimi comitatuum determinationi defertur 1495. art. 15. § 2. 3. 5. et 6.

54 Caeterum dicitur quidem ejusdem 1498. articulo 17. §-o 1. "DD. regnicolae pro defensione regni stipendiarios de eorum iobbagionibus necessario tenendos habebunt." 55 Et paulo infra "officiales nec non stipendiarii tam regales, quam DD. praelatorum nec non caeterum regnicolarum." 56 Indeque aliqui arguunt etiam non banderiatos continuum militem alere debuisse. 57 Verum quis non videt compilatorem articuli hujus termino stipendiarii improprie usum fuisse idque tantum innuere voluisse quod sicut banderia sumptibus praelatorum, ita portalis miles sumptibus reliquorum regnicolarum interteneri debeat. 58 Secus enim evidens esset inter hanc et reliquas leges contradictio, quibus stipendiarius regis et baronatuum miles a banderiali et portali diserte distinguitur et illum quidem etiam extra limites regni educendi facultas regi conceditur, quoad banderialem autem et portalem negatur. 59 Certe ipsa rei natura sententiam hanc excludit; ut enim quis continuum militem alat, 3644 jam fixus debet esse intertenendi militis numerus; jam vero norma insurrectionis ferme semper variabat, jam enim a singula porta, jam a viginti, jam a 33, jam a 36, jam etiam a 100 portis unus miles praestabatur. 60 Et ideo nova semper fiebat portarum rectificatio. 61 Sane cum ipsum banderialem militem mox finito bello ad priorem rediisse rusticationem constet, quis sibi persvadebit quod coloni, qui a portis statuti fuerunt, toto pacis tempore e stipendiis dominorum suorum vixerint?

62 (h) Hunc sensum facere videtur obscurus 1500. articulus 21. si parenthesis 1-i § cum § 8. et 9. rite combinetur.

63 (i) 1492:9, § 14.

64 (k) Dicitur enim 1498:17, § 9. "Officiales nec non stipendiarii, tam regales, quam DD. praelatorum et baronum (i.e. banderia) nec non caeterorum regnicolarum (id est portalis miles) limites et metas regni secundum temporis et rerum necessitatem egredi exercitualiter debeant, si autem universitatem ipsam insurgere (intellige personaliter) contigerit, tunc ipsa universitas (id est praelati, barones, et nobiles in persona) ultra limites regni exercituare non teneantur." 65 Et hoc sensu intelligendus est etiam articulus 18:1492. aliaeque hanc in rem sonantes leges.

66 (l) In elargito statibus Regni Sclavoniae per Uladislaum 1494. diplomate dicitur quidem: "Ut nullus belligerantium exercituantiumque hominum, sive equitum, sive peditum in villis particularibus sive in extraneis nobilium bonis, sed in oppidis duntaxat et civitatibus ejusdem Regni Nostri Sclavoniae descendat." 67 Verum inde non id quod rex stipendiarium adhuc intertenuerit peditem, sed quod in Sclavonia Nobiles non meros equites, sed etiam pedites a portis statuerint inferri posse puto. 68 Nam si aliquem etiam stipendiarium habuisset peditem, hunc certe non in Sclavonia, sed in Hungaria dislocasset.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.