Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 37 Neque dependendo in naulis et teloniis censui.

1 Major est circa articulum 15-um difficultas; cum enim ibi id tantum constituatur ut nobiles, si alias quam per locum tributorum transire possunt, per haec tributorum loca transire non cogantur, videtur innui, quod si a contrario nullas alias quam per loco tributorum transire potuerunt, tributum ipsi quoque dependere debuerint, praesertim cum subsequo articulo 17-o id tantum prohibeatur ne, si nuptiarum causa telonium transeunt, una argenti marca, prout abusive invaluerat, ab iisdem exigatur, adeoque ordinaria tributi depensio a contrario hic quoque supponi videatur.

2 Verum inter plurima, quae hactenus coram judiciis producta sunt, et hujus et anteriorum aetatum instrumentis, nullum adhuc ejusmodi in medium prolatum est e quo usus persolvendi a nobilibus seu telonii seu nauli census elici potuisset. 3 Imo prostant elargita et a Ludovico I et ab ejus decessoribus compluribus civitatibus privilegia per quae cives ipsi a persolvendis ejusmodi tributi immunes pronunciantur (a). 4 Quis jam credat immunibus a censu hoc civibus nobiles eidem subjici potuisse? 5 Nullum certe majoribus studiis coram tribunalibus agitatum fuit atque telonium Posoniense in lite, quam ejus intuitu archiabbas civitati intentaverat. 6 Produxit ille privilegium Belae III de 1139, confirmationem ejus a Bela IV factam de 1254; civitas e contra produxit mandatum Ludovici I de 1352. adeoque unico post articulos, de quibus sermo est, anno tardius emanatum, quo prohibet mercatoribus et viatoribus, ne evitandi tributi causa per collaterales vias commeare praesumant, quin

-- 3470 --

illic vel civium, minus nobilium faciat mentionem. 7 Quid multa? art. 85:1492 iisdem ferme verbis quibus hi duo Ludovicaei articuli conceptus est, et tamen sub Vladislao nobiles aliquo tributi generi subjectos fuisse nemo affirmabit qui vel levem statisticae Hungariae tincturam habet. 8 Ut adeo sensum provocatarum legum non nisi imperitia compilatoris, prout id saepius usuvenit, adeo ambiguum evasisse et Ludovicum status regni sicut in aliis praerogativis, ita in hac etiam non dependendi nauli et telonii census immunitate conservasse appareat.

9 (a) In antiquissimo, quod adhuc eruere potui, civitatis Varasdinensis privilegio de 1209. dicitur: "Nullum autem burghenses tributum et tricesimam solvere tenentur, nisi qui vadit in Theutoniam."

10 In privilegio civitatis Pestiensis de 1224: "Item infra limites regni nostri ab omni tributo, salva tricesima, sint exempti."

11 In privilegio civitatis Zagrabiensis dicitur: "Eosdem quoque nullius exactionis talliae, seu collectae, vel cujuslibet publicae functionis subire volumus."

12 In privilegio civitatis Szakolczensis de 1382. ipse Ludovicus ita loquitur: "quod ipsi de rebus, ac bonis, ac mercibus ipsorum propriis ad solutionem tricesimae et tributi per totum ambitum regni nostri ubique non teneantur".

13 Quid? quod Vagner in Anal. Saaros. produxerit pag. 511-a donationem Andreae II super terra Frigidi fontis appellata FF. Sepulchri Hyerosolimitani elargitam, ubi dicit: "Et a iobbagionibus eorum nullum tributum aliquis tributariorum in foris et pontibus deposcat."

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.