§ 48 Internus regni status sub hoc primum rege tantisper regulatus.
1 Vel ipsum tamen id, quod per institutum repraesentantum legislatio per
pauciora individua exerceri coeperit, jam eum produxit effectum, ut plures atque unquam
alias sub Sigismundo saluberrimae leges perlatae, tumque primum de interno etiam regni statu
regulando consilia suscepta sint. 2 Ita aucto praevie civitatum, quae prima
sunt commercii incunabula, numero multisque ex illis ad internam externamve securitatem iis
procurandam muro cinctis, status illarum decreto 2-o regulatur, quoad
aequalitatem ponderum et mensurarum, articulo 1-o et decreto 3-o articulo 6,
quoad [ERROR: no reftable :]
48.2 quoad pro quod utrinque scripsi
earum judicia, art. 4, 8, et 12; denique quoad census regi debitos, art. 10. et 13.
3 Ita commercium regulatur eodem decreto 2-o quoad usum monetae art. 18.
et 19, decreto 3. art. 7-o et decreto 6. art. 12; quoad vectigalia art. 15. et 17; per
prohibitum extraneum salem art. 20. et decreto 3. art. 18; per sublata, quae obreptitie
tantum erecta fuerunt, telonia art. 17. et 18; quoad pannum all'ingrosso et
alla minuta vendendum articulo 2; denique per sublatum civitatis Budensis
monopolium art. 11. 4 Duas tamen commercio summe noxias leges ignorantia
saeculi expressit, nimirum de auro et argento non caelato nec evehendo, nec invehendo art.
15. et 21, et de prohibita intraneorum cum exteris quaestoribus societate, articulo 16.
5 Ita etiam status colonorum regulatur quoad liberam migrationem articulo
5-o et decreto 3.o art. 15. et 16; quoad eorum judicia decreto 3. art. 10.
6 Denique invalescentibus violentiis obices ponuntur: per severam eorum
prohibitionem decreto 3. art. 1, 3, et 4; per prohibita vadimonia, quae praecipuam iis dare
solent occasionem decreto 2. art. 7. et decreto 3. art. 2. et 5-o; per datam, qua antea
solus palatinus pollebat, comitibus parochianis potentiarios ejusmodi actus in proclamatis
congregationibus cognoscendi facultatem decr. 6-o art. 4.
3492
7 Decreto 4-o exactio lucri camerae regulabatur, verum in vicem decreti
hujus circulares tantum ad dicatores dimissae Corpori juris insertae sunt.
8> Decreto 5-o negotium insurrectionis regulatur. <9 E cujus
art. 1-o aliisque posterioribus legibus apparet negotium etiam banderiorum in alio
anteriori, quod tamen sinistra sorte ad nos usque non pertigit, decreto ordinatum fuisse.
10 Hoc primum decreto rex assummit onus confinia regni propriis militibus et
pecuniis defendendi (in praefatione) et cum hos sine stipendiario milite nec concipi quidem
possit, hac est prima in legibus Hungariae ejus mentio. 11 Ejusdem decreti
articulo 1-o insurrectionis obligatio primum ita modificatur ut status ad eam nonnisi tunc,
dum regiae gentes ad propulsandum hostem non sufficiant, obstringantur. 12
Totam vero regni militiam ejus, qui eam statuerat, sumptibus intertentam fuisse ex decreti
5. art. 8-o apparet.
13 Denique decreto 6-o complures etiam leges civiles, veluti de dotibus
viduarum, art. 18, de quarta puellari, art. 19, uti et ad judiciarium ordinem pertinentes
perlatae sunt.