Corregentem tamen Elisabetham conjugem Sigismundi filiam habuit.
corregentiam tamen Elisabetham gessisse docet confirmatio decreti hujus Corpori
Juris inserta, quae clausulam: "de consensu et beneplacito D. Elisabethae reginae"
complectitur (a). 2 Ita sub Ludovico et Maria matres, sub Sigismundo et
Alberto conjuges regum corregentiam gessisse apparet. 3 An tamen dignitas
haec tam etiam per Albertum, vel status collata fuerit, nondum satis exploratum est.
4 (a) Pray et Palma Elisabetham exaequato cum Alberto jure imperasse
credunt, inducti prolato per Prayum in Annalibus Hungariae ad annum 1440.
diplomate ubi dicitur: "Ad regiae paternae sublimitatis solium tamquam vera et legitima
regni haeres evocata." 5 Verum hic illa sibi ipsi testimonium praebet,
publicae litterae aliud perhibent. 6 In toto anni 1439. decreto solus
Albertus qua rex loquitur, Elisabethae tantum per clausulam: "de consensu et voluntate"
meminit, donationes ejus 1453. articulo 5-o sub proprio filii sui regno revocantur, quod
status de nullo legitimo rege unquam constituerunt, nec salva constitutione sancire
poterant; quod summum est, eidem et haeredibus ejus successionem tantum post mortem Alberti
delatam fuisse mox ostendemus.