Quoad collationem tamen palatinalis dignitatis nunc primum restringitur.
2 Ipsa tamen haec potestas decreti hujus articulo 2-o novam et inusitatam
hactenus quoad primum regni magistratum, nempe palatinum, 3502 accepit
restrictionem. 3> Palatinos <enim antea [ERROR: no reftable :]
54.3 enim antea conieci; in B lectu difficillime.
per reges nominatos, et pro arbitrio dignitate motos fuisse, praeter Andreae II
decreti 1231. art. 5-um copiosissimis asseri potest instrumentis (a); nunc vero constituitur
ut hunc rex "ex consilio statuum pari voluntate eligat" quod eum sensum facere videtur ut
status individua proponant, rex eligat.
4 Dicitur quidem eodem articulo:
"antiqua consvetudine regni id ipsum requirente".
5 Verum consvetudo haec
minime potuit esse diuturna quando adhuc sub Sigismundo 1392. palatinos a regibus
renunciatos fuisse subnexa nota exhibet.
6 Dignitas haec ne tum quidem adhuc
ad eum, quem postea obtinuit, authoritatis gradum provecta fuit.
7 Nam et e
causa, ob quam jus palatinum proponendi statibus reservari lex haec allegat, et e pluribus
ejus temporis litteris constat munus hoc pene tantum judiciarium fuisse.
8
Supremum tamen judicem hac etiam adhuc aetate regem egisse ex articulo 31. §-o 7. apparet,
ubi suam a palatinali et judicis curiae praesentiam, id est tribunal, diserte distinguit.
9 Memoratui dignum est quod hoc demum decreto articulo 27-o diserte
explicata sit illa nobilium praerogativa quod etiam in criminalibus non nisi post
pronunciatam capitis sententiam captivari possint.
10> (a) Unicum, sed palmare exemplum adferre libet. <11 In
processu Peramartonensi fundamentali productae sunt adjudicatoriae Stephani palatini de
1388, ubi dicitur 1382. "honore palatinatus ab eodem domino Emerico palatino per dominum
Ludovicum regem ablato, et domino Nicolao Gara dato," continuatur deinde narratio status
causae et ad annum 1385. adeoque sub Maria dicitur: "Nicolao Gara palatino ab honore
palatinatus per regiam Majestatem deposito, et honore palatinatus domino Nicolao de Széch
collato." 12 Post ulteriorem cursus causae narrationem iterum ad annum 1388.
adeoque sub Sigismundo subjungitur: "Hoc etiam palatino ab eodem honore remoto, et Stephano
palatino per regiam Majestatem creato." 13 Quod idem etiam Stephanus
palatinatu motus fuerit, docent adjudicatoriae Leustachii palatini in processu archi-abbatis
contra civitatem Posoniensem productae, ubi postquam narratum fuisset quod Stephanus
palatinus causam ab octavis S. Georgii 1492. ad octavas S. Jacobi 3504
prorogaverit, subjungitur deinde: "eodem honore palatinatus ab ipso domino Stephano palatino
per regiam Majestatem ablato, ex ipso nobis dato." 14 Ita adhuc ante 41 a
condito sub Alberto articulo 2 annos palatinos a rege creatos et loco motos fuisse
apparet.