Primum vestigium quod objectum etiam externae securitatis in diaeta fuerit
pertractatum.
6 Caeterum regem hunc, licet quadriennio tantum imperarit, plura
celebrasse comitia in Vestigiis Diaetarum evictum est (c), maxime tamen
memorabilia sunt illa, quorum decretum ibidem profertur de anno 1444; in his rupta recens
inita cum Turca pace bellum decretum fuit quod fatalem illam ad Varnam cladem, ubi rex
occubuit, post se traxit. 7 Et hoc est primum pertractati in comitiis belli
et pacis negotii vestigium (d). 8 Caeterum constitutio in suo perstitisse
statu videtur.
9 (a) Vide illud in declaratione iurium Hungariae in Russiam.
10 (b) "Dantes... et pari voluntate tribuentes praefato Domino Nostro nunc
coronato regi plenissimam illam facultatem in faciendis gratiis et donationibus et
confirmationibus perpetuis, et ad tempus collationibus et locationibus bonorum et
officiolatuum atque immunitatum officialibus et baronibus regni. 11 Item in
disponendis praelaturis ac beneficiis ecclesiasticis tam majoribus, quam minoribus, ac
recompensandis maritis fidelium. 12 Quibuslibet quoque infidelibus et
delinquentibus, secundum unius cujuscunque demerita puniendis, nec non in faciendis,
emendandis et exercendis judiciis exercendumque, agendum, dirigendum, et concludendum
-- 3512 -- in omnibus his, quae ad reges Hungariae suos praedecessores et eorum facultatem
quomodolibet, consvetudine videlicet ac jure pertinuerunt". 13 Sane nuspiam
executiva et judicialis regis potestas melius adumbratur.
14 (c) Vestigia Diaetarum pagina 329-a et 244.
15 (d) Ibidem pag. 245-a.