§ 66 Mortuo et Hunyadio et rege Ladislao, Szilághius se gubernatorem eligi procurat.
1 Interea mortuo Ladislao Posthumo, Garaiana factio pro palatino,
Hunyadiana pro Mathia, gubernatoris minori natu filio, regnum captabat; praevaluit Szilághii
viduaeque gubernatoris Hunyadii potentia; postquam enim vacante regno praelati et barones
comitia pro eligendo novo rege praefixissent (a), Szilághius cum 40 armatorum millibus ad ea
comparuit, hocque armorum terrore Garaianas partes ita prostravit ut antequam eligendo regi
manus admoveretur, se in quinquennium, dum nempe Mathias adolescat, gubernatorem eligi
procuraverit. 2 Electionem hanc extortam fuisse vel inde apparet quod
dignitas haec nullis, ut in Hunyadio factum est, limitibus circumscripta, immo ipsa electio
ne in decretum quidem comitiorum horum relata fuerit, sed accessorie tantum in articulo 14
gubernatoris mentio injecta sit; eo nempe jam tum oligarchia processit, eo statuum animi
deflexerant ut antiquata, quae sub principium epochae hujus vigebat, reginarum corregentia
hunc jam tertium ex ordine gubernatorem tempore interregni agnoverint.
3534
3 (a) Vide horum publicatorias in Vestigiis Diaetarum pag.
290; patet ex iis quod in interregno non status, non palatinus, sed praelati tantum et
barones comitia indixerint. 4 Patet quod nomine baronum non tantum ii, qui
palatinum aliquod officium reipsa gesserunt, sed alii etiam potentiores optimates, veluti
Ioannes Marczal, et Simon Czudar venerint. 5 Patet denique quod ad haec
comitia iterum nuncii tantum vocati, horum tamen numerus non fuerit determinatus.