§ 73
1 Stabilis senatus, cujus consilio rex tam politica negotia quam causarum
definitionem moderari debeat, primum sub Hunyadio gubernatore, Mathiae patre factum fuisse
periculum jam supra vidimus; resumpserunt status hoc objectum primis statim, quae sub hoc
1458. egerunt, comitiis statueruntque articulo 29-o ut sex praecipui hunc in finem viri
nominentur (a). 2 Articulo vero 32 constituerunt ut iisdem rex de stipendio
provideat (b). 3 Senatus tamen hic ad consistentiam minime perductus fuisse
videtur, quin nullum imposterum ejus vestigium exstet, et Mathiam ita, ut praedecessores
ejus, convocatorum tantum pro arbitrio ex iis, qui forte aderant, praelatorum, baronumque
consilio usum fuisse appareat (c). 4 Post 20 annos, nempe 1478, status ipsi
stabiles jam judices ita elegerunt articulo 12-o ut pars eorum media in judiciis continuo
adesse debeat. 5 Verum judices hi jam ad octavas tantum et brevia judicia
restringuntur, neque eorum authoritas etiam ad politica negotia extensa fuit (d).
6 Et cum nulla ipsis defixa fuisse stipendia appareat, videntur hi quoque
stabiles judices non multo post evanuisse.
7 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 314 dicitur hoc articulo:
"Et insuper sex prudentes et nobiles viri ex proceribus regni deputentur qui et rebus regiis
agendis consilio pro arbitrio regni adhaereant, quorum etiam opera et ingenio dicta judicia
praetextu brevium evocationum fienda continuo exequantur."
8 (b) Ibidem pag. 318: "Dominus rex teneatur dictis sex nobilibus viris
oportunum salarium disponere, ut ratione praemissorum residentiam facere valeant."
3556
9 (c) Ibidem pag. 362. proferuntur ejus litterae, quae hanc clausulam
habent: "Nec satis esse putavimus, cum his duntaxat praelatis, baronibus, ac nobilibus, qui
pro nunc apud majestatem Nostram constituti sunt, in talibus respondere vel definire."
10 (d) Dicitur ibi: "et quod... praelati et barones ad judicium et
judicandum nunc in praesenti congregatione electi, vel saltem eorum media pars, semper in
judicio tam octavarum, quam etiam brevium evocationum interesse debeant. 11
Et eorum authoritate et in praesentia quaelibet causa saltem gravis definiatur."