Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].

Next paragraph

1 Tributorum forma sub Mathia eadem, quae Ludovici I temporibus viguerat, primis statim, quae ille a suscepto regimine 1488. Pestini egit, comitiis articulo 7-o defixa fuit, nimirum ut lucrum camerae in Hungaria, mardurinae in Sclavonia, quinquagesimae in Transylvania persolvantur (a). 2 Verum an jam sub Ludovico ab illo Caroli instituto ut a singula domo tres grossi, quorum singulum quinque modernos etulisse probabile est, exigantur, recessum fuerit, non constat. 3 Id constat quod jam ante Mathiam non a singula, sed a quinque portis non 3 grossi, seu 75 denarii, sed 1 florenus auri a 100 denariis computatus nomine lucri camerae depensus fuerit (b) et quod portae nomine non fumus, seu domus populosa, sed sessio fuerit intellecta (c). 4 Minus itaque jam tum regi quam sub Carolo I nomine lucri camerae obveniebat. 5 Et hoc fuerit causa quod aliqui decessorum Mathiae, ut ad defixam sub Carolo I tributi quantitatem aut propius accedere, aut prorsus redire possint, novum taxae nomen invexerint hocque titulo in gravioribus reipublicae necessitatibus in vicem lucri camerae jam medium, jam integrum florenum ostiatim seu ipsi imponere, seu in comitiis impetrare consveverint. 6 Verum status juratam a Mathia in primo statim ejus Budam ingressu exegerunt sponsionem quod hanc medii aut unius floreni a singula domo depensionem nec ipse exigere nec in comitiis petere velit (d). 7 Mathias tamen juratae licet sponsioni huic minime satisfecit; petiit enim obtinuitque frequenter unius a singula domo floreni taxam eidemque novum subinde subsidii nomen dedit, quo factum est ut jam 1471. status tributum hoc non secus decernere voluerint quam ut singula porta tantundem valoris in sale recipiat quantum obveniens eidem subsidium etulerit. 8 Et hoc tributi genus in decreto anni ejusdem subsidium per connumerationem salium appellatur. 9 Habuerit indubie Mathias majorem atque vendere potuit salis quantitatem malueritque vel hac via paratam pecuniam obtinere, verum status iisdem adhuc comitiis, ne haec tributi species in posterum decernatur, articulo 13-o vetuerunt.

3564

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.