§ 80 Ipsum externae securitatis objectum in comitiis pertractabat.
1 Ipsum objectum externae securitatis Mathiam in comitiis pertractasse
constat. 2 Objectum enim concludendi cum Friderico imperatore tractatus in
continuo 1462. et 1463. comitiis pertractatum, ac ipsae demum pacis tabulae in diaeta 1464.
ratificatae fuere (a). 3 Imo id etiam passus est ut status privative nomine
regni oratorem ad imperatorem miserint (b). 4 Ut adeo Mathiam adversus
competentem statibus regni legislativae potestatis communionem nihil prorsus egisse
luculenter appareat.
5 (a) In Comitiis 1462. de pace cum imperatore conficienda actum fuisse
docent litterae Mathiae a Prayo ad hunc annum prolatae; cum id tunc perfici non potuerit,
anno 1463. negotium hoc in comitiis iterum reassumptum fuisse docent litterae statuum in
Vestigiis Diaetarum pag. 368-a; quod autem conclusae subinde pacis conditiones
in comitiis 1464. ratihabitae sint, patet e producto per Kollár in Auctuario
Diplomatico ipso ratificationis instrumento.
6 (b) Patet id e littera Mathiae ad Albertum arhiducem Austriae scripta,
ubi ait: "D. Joannes episcopus in Sclavoniam per nos pro certis negotiis missus inde non
quidem ex Nostro mandato, ut ipse dixit, sed ex nonnullorum praelatorum et baronum regni
consilio ad imperatorem divertens, non Nostro nomine, sed eorum ex parte ibi multa egit.
7 Illinc reversus certos articulos adtulit, quibus respondere et eos firmare
vel infirmare non est Nostrum, cum non personam Nostram, ut dicunt, sed totius regni
universitatem concernant."