Itaque arbitrarii imperii nomine unice ideo notabatur quia competentem sibi executivam
potestatem mascule exercuit.
6 De remissione in exigendis legibus adeo accusari non potest Mathias ut
potius tota arbitrarii ejus imperii invidia potissimum exinde promanarit quod ad procurandum
legum effectum severiora etiam quandoque media adhibuerit. 7 Nimirum
degeneraverat jam, ut vidimus, inde a Mariae temporibus imperii forma jam in oligarchiam,
jam in anarchiam; Mathias primus post Ludovicum Magnum severitate sua et studia partium
exstinxit et praepotentiam dynastarum oppressit et froenata minorum etiam grassandi libidine
internam tantisper revexit securitatem et dissipatos a decessoribus suis aerarii proventus
restituit. 8 Quae res olygarchis et iis, qui res suas per disordinem
anarchiae promovere cupiebant, non potuit non displicere. 9 Horum itaque
clamoribus effectum fuisse puto ut severiori Mathiae in executivae potestatis exercitio modo
arbitrarii imperii nota et aetate sua adhaeserit et ad nos usque sit propagata.
10 Quamquam fateri oporteat ne ipsum quidem, licet et copioso et
-- 3584 -- victorioso plerumque stipendiario milite stipatum, praepotentiam dynastarum et
internas depraedationes penitus sufferri potuisse. 11 E plurimis enim
decretorum ejus articulis apparet violentas bonorum occupationes per regnicolas ad invicem
factas sub hoc etiam rege viguisse (b); apparet etiam banos et comites in ipsum jus
patronatus regis in ecclesias ita involasse ut id publica lege prohiberi debuerit (c).
12 Quod si adhuc post inveterata adeo sub prioribus regibus mala illa loco
Mathiae languidus aliquis et remissus rex 32 annis imperasset, sane cladem Mohácsianam, quam
post 36 ab obitu Mathiae annos Hungaria experta est, jam sub hoc rege sustinuisset.
13 (a) Item dicitur illic quod honorem comitatus nullus nisi nobilis
tenere possit.
14 (b) Vide articulos 27:1471. et 11:1474.
15> (c) Vide artiiculum 37:1486. <16 Tanta fuit baronum et
comitum oligarchia adhuc sub finem regni Mathiae.