Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 9 Primus modus Hungariae non convenit.
1 Atque in hoc, quem explicuimus, casu Hungaria reipsa versatur.
2 Constituit illa tertiam fere partem monarchiae, acceptavit sanctionem
pragmaticam fidejussione omnium ferme Europaearum aularum firmatam, per quam non in forma
simplicis confoederationis , sed in strictae unionis forma se cum
reliquis haereditariis provinciis ita conjunxit ut communes cum iis imposterum res, commune
interesse fovere velit. 3 Sicut reliquum licet majus monarchiae
corpus laederet ipsum unionis finem, qui in communi totius in complexu
monarchiae utilitate consistit, si commoda Hungariae suis duntaxat commodis vellet
subordinare, ita etiam a scopo unionis aberraret Hungaria si suas sibi tantum res habere,
viresque suas a communi totius monarchiae necessitate vellet separare. 4
Primum itaque, quod explicuimus, institutum, ut suas sibi res seorsim habeat, aerarium suum,
suam militiam, sua metalla, sua producta a communi monarchiae necessitate separet, eominus
adoptari potest, quod jus in unitam praevia ratione monarchiam non modo in regnantem modo
lineam, sed in plures etiam per totam Europam dispersas regias domus transtulerit, apud has
vero innovatio haec magnam excitare posset attentionem.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|