Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Quoad imperium in militiam.
12 c) Ut princeps Hungarica in Germanicarum,
Germanica vero militia in Hungaricarum provinciarum
tutamen uti possit, ad rationes totius in complexu monarchiae refertur.
13 Verum an pacis tempore haec vel illa militia Hungariae illocetur, nihil
attinet ad rationes totius monarchiae. 14 Injuriosus enim, quo olim exterus
miles contra tot leges illocabatur, praetextus jam dudum evanuit. 15 Ut certa
intertenendi illocati nationalis militis norma, quam regulamentum appellamus,
uti et fixum dislocationis systema in comitiis stabiliatur, ipsa conservandae plebis ratio
deposcit. 16 Ut de necessario nationalium legionum numero in comitiis
cognoscatur, haeve nationi etiam Hungariae fidem juramento voveant, id securitas nationis,
quo legalis regni constitutio immota consistat, exigit, rationibus vero monarchiae prorsus
non adversatur. 17> Itaque haec perferenda. <18 Caeterum
liberum regi, ut in Anglia habet, in militem imperium, liberum ejus pro ratione periculi
cujuscunque monarchiae partis usum relinquendum puto.
3688
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|