Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
19 d) Si domi tuta sint omnia, ut rex confiniario etiam milite pro
defensione cujuscunque demum provinciae uti possit, ut relatus in legionis censum
confiniarius sub illa, quae jam pro tota monarchia salubriter certe invecta est, militari
disciplina permaneat, ipsa monarchiae totius ratio exposcit. 20 Verum ut
confiniariis, imo regulatis etiam legionibus meri ferme exteri praeficiantur, ut reliquus ab
iis, qui signis adscripti sunt aut porro adscribentur, confiniarius populus, quasi conflata
alioquin e nobilium bonis, quam confinia occupant, plaga a S. Regni corona avulsa esset, sub
oppressivo militari, adeoque peregrino gubernio fatiscere debeat, id enim vero commune
monarchiae bonum certe non exposcit. 21 Possit itaque princeps tranquillis
domi rebus confiniario in necessitates cujuscunque monarchiae partis milite uti; si domi
periculum subversatur, eum educere non possit. 22 Maneat confiniarius, si sit
adscriptus miles, sub vigente jam militari praefectorum suorum disciplina, verum
praeficiantur illi, uti et regulari nationali militi, nativi praefecti; reliquus vero populus
confiniarius in iudicialibus, oeconomicis, et politicis leniori, et legali politico gubernio
postliminio restituatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|