17.
1 Iidem hi comitatuum senatus, ut illi in civitatibus liberis regiisque
constitui soliti sub nomine sedium iudiciariarum diebus aliis etiam pro iudiciis
considebunt iudicabuntque causas qua fora p rimae instantiae quorumcunque
incattorum sub suam iurisdictionem pertinentium indiscriminatim de substrato quo- et
quantocunque. 2 Ab his foris appellatae causae pro revisione
transmittentur ad Tabulas Regias, necessario multiplicandas, tum ideo, quod
causas facile omnes totius late protensi Regni ibi velut in foro appellatorio
revideri contingat; tum vero ideo quod causae multae natura sua tales sint quas in Tabulis
Regiis, tanquam in foro primae instantiae, suscitari oportet.
3 In singulo igitur generalium Regni districtorum una Tabula Regia forma
veteri retenta in locum deinceps superfluarum districtualium tabularum erigatur.
4 Consiliarii harum tabularum, quod Aulae Regiae nomine hic feratur
sententia, praeter Vice-palatinum, Vice-iudicem curiae, vice-tavernicum (ob causas huc
appellatas etiam regiarum civitatum omnium sine discrimine), et vicarium primatis, assessorem
unum archi-episcopalem; deinde praeter quatuor protocolarios (omnes hos per respectivos suos
principales seu repraesentatos etiam in posterum denominandos) caeteri omnes ad nutum et
libitum Suae Regiae Maiestatis, ex omnibus tamen quatuor Regni statuum ordinibus, ac
consequenter etiam civibus, nominentur.
5 Ab his foris revisoriis demum causae ultra appellatae (appellata vero
saltem iis concedenda quibus in foro primo et altero appellatorio dispar obtigit sententia)
ad Senatum Regni Excelsum , comitiorum vicarium, velut sup remum
iustitiarium forum pro superrevisione deferantur. 6 Et
cum in Senatu Regni Excelso pro iure dicendo consessum fuerit, tum per quatuor Statuum
Ordinumque syndicos per ipsos singillativos ordines constituendos; cum vero pro politicorum
negotiorum tractatione conventum fuerit, tum per secretarios ordinum quatuor cancellarios,
similiter nominandos, ad plenum senatum referetur; assessores quippe ipsos in senatibus non
referre, sed tantum arbitros vel iudices propositorum vel allegatorum esse et decet et
expedit rei publicae.
3208
7 Caeterum secretarii Ordinum cancellarii primatis directioni ita ut
syndici Ordinum directioni procuratoris nationis suberunt.