Quoad montanistica objecta.
24 d) Ut montanistica etiam objecta communem habeant directionem, perinde
interest totius monarchiae. 25 Verum quo major objecti hujus pars in Hungaria
situatur, eo magis ipsius monarchiae interest ut magnam hujus directionis partem Hungari
obtineant. 26 Quod nunc sufficientia in hoc instituto versata individua
Hungaria non habeat, exterorum totum hoc objectum ad se pertrahere continuo nitentium arte
factum est. 27 Dolorosum certe est Hungaros vel in hoc objecto in propria sua
patria exules esse aut peregrinos. 28 Itaque illi, qui scientiam
montanisticam jam tenent, Hungari ad montanistica dicasteria et officia statim applicentur.
29 Mittant comitatus, praesertim viciniores, ad illam, quae Schemnitzii jam
aperta est, montanisticam scholam plures iuvenes. 30 Prout horum aliqui
studium hoc emensi fuerint, ad subalterna officia statim applicentur et gradualiter
promoveantur.31 Codex Maximilianus ad principia juris Hungarici revocetur
sicque constitutis in Hungaria montanisticis foris praescribatur. 32 Ab his
vero iudiciis appellata ad sedem tavernicalem, inde ad septemviratum admittatur.
33 Et haec ferme sunt quae intimum cum interesse totius in complexu
monarchiae nexum habent quaeve ita temperare oportet ut stabilita per sanctionem pragmaticam
inter Hungariam et reliquas haereditarias provincias unio illaesa consistat, et tamen
rationibus Hungariae, qua parte illae communi totius monarchiae bono non adversantur,
consulatur.
3698