Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Per ordinatam consultationum normam.
18 b) Ipsa diaetalium consultationum modalitas certe nec dignitati tam
illustris corporis neque compendio temporis et sumptuum, quos misera plebs supportat,
respondet. 19 Illa demum est vera libertas si singulo civi constet se nonnisi
iis parere legibus quos revera potior nationis pars pertulit. 20 Id in
moderna manipulatione constare non potest. 21 Multa enim eorum, qui jure
suffragii non gaudent, auxilio, aliqua nondum satis enucleata perferuntur. 22
Defectus hos corrigi ipse certe nationis honor, ipsa communis Europae de nobis exspectatio
exposcit. 23 Equidem non me latent variae, quas defigendae votisationis norma
producet, quaestiones; verum frangendus est serius aut citius hic lapis, aut supportandum
continuo existimationis nostrae, temporis, oneris miserae plebis, latarumque tumultuarie
legum detrimentum. 24 Nulla autem ad conficiendum grande hoc momentum magis
idonea, ac praesentia sunt, comitia futura puto.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|