Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 13 Quomodo constitutio firmari potest quoad potestatem executivam. Per senatum
vigilantem.
1i) Ne potestas executiva in legislativam serpere possit, juvabit fortasse
vigilantem regni senatum ita constituere ut relicta consilio locumtenentiali mandata, quae in
effectum legum emanabunt, exequendi potestate, illud per novam instructionem et formulam
iuramenti ad id obstringere ut sub gravi in 3706 proximis comitiis reddendae
rationis onere omne, de cujus legalitate vel dubium habet, mandatum vigilantis illius senatus
examini substernat. 2 Vigilans hic senatus e primate, palatino,
qua consilii, iudice curiae , qua septemviratus, tavernico , qua
sedis tavernicalis, personali , qua tabulae regiae praesidibus, nec non
bano Croatiae, duobusque praeterea e consilio, septemviratu, sede tavernicali,
tabulae regiae individuis per status Hungariae, aliis vero duobus per status Croatiae
nominandis consistat. 3 Hic autem senatus sub gravi perinde responsionis
onere nullum illegale mandatum consilio locumtenentiali exsequendum admittere possit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|