Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Ut nullum constitui possit iudicium extraordinarium, seu delegatum.
8 o) Iam vero nonnisi illud pro legitimo iudicio haberi
potest, quod potestas legislativa defixit. 9 Omnia itaque
delegata seu per executivam, seu per ipsam etiam legislativam potestatem iudicia
pro incompetentibus et illegitimis haberi debent. 10 Pertinet quidem ad
potestatem legislativam criminalia iudicia constituere, sed ea, quae defixit, non ad
singulares casus restricta, sed communia esse debent. 11 Posset enim ipsa
quandoque legislativa potestas ita in transversum agi ut oppressivum respectu singularis
alicujus civis iudicium constituat. 12 Itaque decernendum puto ut nullum
unquam, etiam in casu seditionis aut criminis laesae majestatis, delegatum aut
extraordinarium iudicium constitui possit, sed omnia promiscue crimina per
ordinaria et legalia iudicia cognoscantur. 13
Leges nostrae sapienter huic rei jam providerunt, dum Tabulam Regiam comitiis continuo adesse
jusserunt, quo emergentes nefors inopinos casus continuo diiudicare possit.
14 Nec obstant imaginaria illa, quae in casibus seditionum obtendi solent,
pericula. 15 Tantus enim jam est statarii militis numerus ut sub hoc fatiscat
potius respublica quam ut ullum a quocunque privato periculum subire possit.
16 Misterium et tenebrae semper fuerunt officinae iniquitatis;
publicitas vero et justitiae et libertatis mater est.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|