Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].

1 Hungari, sicut omnes alii pastores populi, dum regnum occuparunt, nullam hereditariae nobilitatis idaeam habuerunt. 2 Cum constitutio eorum fuerit mere militaris , singulum nationis individuum erat miles eoque nomine omnes et exemptione a quibusvis aliis servitiis et praestationibus, et iure terras suas titulo proprietatis possidendi, quosvis magistratus gerendi, et suffragium in comitiis nationis edendi ex aequo gaudebant. 3 Habebant quidem illi maiores et minores militiae praefectos, sed munera haec non erant hereditaria , et ideo non tribuebant illa distinctum a reliquis nationis individuis statum , sed temporaneam solum officii potestatem . 4 Unicam illi praeter hereditarium ducem, id est imperantem, hominum conditionem, unicum regni statum agnoverunt, nempe liberos homines , ad quem statum omnia nationis individua referebantur; servos enim non ut partem nationis aut reipublicae, sed tanquam rem domino suo propriam considerabant. 5 Carebant ipso vocabulo nobilis , sed sola liberorum hominum compellatione gloriabantur.


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.