Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 2 Quomodo inceperit distinctio inter commembra nationis?

1 Primam distinctionis inter commembra nationis idaeam praebuit primitivum illud, quod teste anonymo Belae regis notario septem, qui sub Arpado gentem ex Asia eduxerant, capitanei cum duce hoc iniverunt pactum; licet enim nec capitanei illi id depacti sint ut officia sua ad heredes transmittere possint, cum tamen tertia pacti conditio ita sonet: Ut ipsi et filii eorum nunquam a consilio ducis et honore Regni excludantur , apparet quod hereditarium consilio ducis interveniendi honorem stirpibus suis asseruerint, 3218 adeoque eas supra reliquam nationem evexerint. 2 Verum cum tamen exiguus fuerit stirpium harum numerus, non potuit id adhuc perfectam hereditariae nobilitatis idaeam excitare; reliqui enim minores militiae praefecti nullam per pactum hoc praerogativam consecuti sunt, adeoque stirpes eorum in primitiva cum reliquis nationis individuis aequalitate permanserunt.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.