Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 8 Quando loco servientis regii – nobilis?

1 Sub Ladislao IV obsoleta servientis regii compellatione vocabulum nobilis primum invaluisse videtur; nam in quatuor, quae infra §-phis 31, 33, et 34 proferemus eius diplomatibus sola haec nomenclatio constanter occurrit. 2 Ita etiam in prolixo Andreae III de 1298. decreto compellatio servientis regii nuspiam adhibetur, ubique vocabulum nobilis usurpatur. 3 Interea apparebit e producendis infra litteris quod iam Bela IV vocabulum nobilis quandoque usurpaverit. 4 Verum cum ille expressione hac constanter usus non sit, Stephanus autem eius successor in provocandis 3226 § 33 et 39 diplomatibus compellationem servientis regii et nobilis coniungat, compellatio haec primum sub Ladislao IV civitate donata fuerit, tuto statui posse videtur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.