Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 14 De conditione castrensium.

1 Illi qui operas cuiuscunque speciei ad castrum praestare tenebantur, quamquam perinde fuerint conditionarii , speciali tamen nomine castrensium, aut servientium castro compellabantur. 2 Horum conditio prae aliis conditionariis pro tantisper honoratiori reputabatur, quia in casu necessitatis pro defensione castri ipsi quoque arma corripere debebant, aevo autem illo potissimum armorum usus honorem adferebat. 3 Caeterum eos certo censu obstrictos fuisse docet Rit. Expl. Ver. § 44 ubi dicitur: castrenses castrensium censione debitores . 4 Quo loco pro intellectu veterum 3234 diplomatum observandum venit quod saepe omnes conditionariorum castro adscriptorum species generali castrensium nomine designentur, veluti in Belae IV diplomate de 1240. dum dicit: nolentes in obsequiis castrensium intervenire confusionem... placuit eorum debita subiuncta pensione designare . 5 Hic enim per castrenses intelligit omnes castro adscriptorum conditiones.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.